18
et facile senties modulos inter se convenientes. Ceterum hoc unum Sophoclis exem- plum est, quod plane certam illam responsionem praebeat. Nam quod Seidlerus de verss. dochm. p. 353. affert ex Antigona, vulgares amplectitur Glyconcos, si quidem v. 118. pro Powrim accipis Povαν a Boeckhio, ni fallor, propositum, et pristi- num restituis vocabulorum ordinem. Ex Erfurdtii sane lectione polyschematistum ha- bes primario Glyconeo respondentem. Neque magis constat de vera loci in Philoct. 1071. 1090. scriptura; quare his abstinendum erat exemplis. Certiora invenies apud Euripidem; quorum quae omnem nobis tollant dubitationem, perpauca tantum ex- stant. Haec igitur adscribam, omissis tamen, quae Seidlerus l. c. iam attulit. Vide phoeniss. 210. 222., nam de praecedente litigatur„eyéααυ legendum sit an syενοεεαeme⁷. Iphig. Taur. 408. 425. Electr. 148. 165. Sed haec quoque iam occupata sunt ab Herm. El. d. m. p. 529 seq. Dubitare possis de his Eurip. Suppl. 962. 970. Troad. 310. 328. Hercul. furent. 664. 678. Electr. 173. 195. Practerea saepius etiam hane licentiam poetas adsumsisse credo, et librariorum editorumque demum opera factum esse, ut Glyconeorum formae ad amuesim exaequarentur in antistrophicis. Apud Pindarum, Anacreontem, Aeschylum, Aristophanem illam utriusque formae permutationem nus- quam deprehendimus.
probatis igitur, quae paullo ante de polyschematistae formae origine dispu- tavi, non possum facere, quin duas tantummodo Glyconei formas, unam Pherecratei, supra iam adscriptas, agnoscam; omnes autem ceteras ab Hermanno aliisque adsum- tas Glyconea metra esse negem, quamvis sint simillima natura, ideoque et inter ipsos Glyconeos haud raro adhibitae, et cum iisdem passim copulatae. Una tantum earum forma dubito an sit ad Glyconeos referenda; quae haec est:
G=S— vel GS quibus respondet Pherecratea huius mensurae: ½ 55—
Quamquam enim hae ab initio una carent syllaba: servant tamen priores duae Gly- conei metri indolem et naturam, posterior Pherecratei; neque quadripartitam triparti- tamve illorum modulationem desideramus, dum initialem modulum statuamus similiter mutilum esse atque Glyconei primitivi finalem, pariterque silentio compensandum. In qua re cavendum est, ne cantus cum instrumentorum musicorum sonis coniunctionem obliviscamur. Itaque si nostrae musices rationem habemus, probabile videri potest, etiam a versuum initio humanam vocem tacuisse per aliquam certe moduli partem, quam tamen musicis sonis expletam fuisse putemus. At veteris musices ratio secus se habet. Nam quum voci instrumenta servirent, non vox instrumentis, haec initium canticorum facere solebant, mox autem accinebant instrumenta; de qua re vide Boeckh. de metr. Pind. p. 258. disserentem. Attamen hanc sibi licentiam poctae iidemque musici adsumsisse crediderim, ut tibiis fortasse praecinentibus post aliquam demum versus particulam iuberent vocem humanam accedere; qua licentia quum Aeschylus


