Aufsatz 
De versu glyconeo, eine metrische Abhandlung / von [Leopold H. J.] Selckmann
Entstehung
Einzelbild herunterladen

17

dactylus, alioqui gravis et fortis, ob provimam suam cum levibus trochaeis affinitatem ad eorum debilitatem detrahatur, neque fere longius quam singuli trochaei expleat tempo- rum spatium; praeterea quum post Glyconei ultimam arsin silentium quoddam observari consentaneum sit, quo catalexis compensetur: haec omnia igitur quum ita sint, aures nos nostrae docebunt iustam totius metri modulationem. Quatuor enim, quos univer- sus numerus complectitur, modulos unusquisque, credo, vel parum exercitato sensu facile percipiet et internoscet, quorum primus basin continet, alter dactylum, tertius primum trochaeum terminationis logaoedicae, quartus denique alterius trochaei arsin cum silentio. Quae si vera sunt, quod minime dubito, nullo fere negotio, neque cum ullo numeri dispendio polyschematistam ex principali Glyconei formam deducere pos- sumus. Nam quum variare voluissent poetae, non evertere Glyconeum numerum, iisdem eius modulis, non alienis uti debebant. Quid multa? Sic persuasum habeo ab iis esse institutum, ut medios duos modulos sedem mutare iuberent; quo facto trochaeus ille, quippe per se ordinem ipse expleturus, syllabam ancipitem adsumebat, ita ut alte- rius baseos vicem subiret. Iam habes eam, quam supra proposui, polyschematistam

Glyconei formam: X

SS servata illam quidem numeri ratione exortam; quae quo iure antea a nobis polysche- matista sit nominata, ex scholiasta Hephaestionis minime spernendo intelligitur, qui p. 104. ed. Gaisf. ita scribit: Aνονιι⁴νμισσασα νααεεααα, dray αod ods σιν voue τντονε τιισεντιαι 1τπdeg quae vero deinceps leguntur, ab alio quodam pro- fecla esse videntur. Ceterum in hac forma ne quis choriambum, quem supra hoc metro movi, in fine versus agnoscat, sic caveo, ut oculis quidem praeberi speciem choriambicam ob syllabarum mensuram fatear, sed auribus percipi contendam rhy- thmum ordinis dactylici logaoedici simplicis simpliciter trochaici catalectici.

Neque vero alia etiam Glyconei metri forma hac ratione constitui potest. Nam si quis simili modo in primo versu vel in extremo dactylum collocare voluerit, errabit mea sententia, quia sic evertet numerum Glyconeo proprium, in eo ipso posi- tum, ut basin praecedentem sequatur ordo logaoedicus. Inde simul elucet, Pherecra- teum formam suam nullo modo posse permutare. Nam quum rhythmus eius ex tribus constet modulis, primo basin, altero dactylum, tertio trochaicam clausulam continen- tibus: naturam eius in hac ipsa modulorum serie perspiciendam omnino corrumperet, si quis dactylum sua sede movere vellet.

Ita etiam intelliges, qui factum esse possit, ut altera alteri Glyconei formae in antistrophicis opponeretur, quippe ob quadripartitam utriusque modulationem. Lege modo hos ex Sophocl. Philoct. 1108 seq.

0* ο mπμηοιℳQν⁴⁴ Qμαι νττο³ς π⁶ντον ϑυνοσ ꝓφ⁵μενοε, et antistrophicos 1131 sed. d eυναι ϑσι, οοιπσν ονm νυ*ϑινν, 009 36˙° xec

3