16
quitur arsis, cum trochaeo commutari debet. Ex quo haec exstitit forma:
5— A 1 2— Deinde vero, pergit ille, etiam basin cum choriambo sedem mutare voluerunt(poetae): quo facto rursum basin exuere naturam suam oportebat, quae quia non potest iam-
bum praecedere, ipsa mutata est in iambum; inde haec forma prodit:
—»* —==SIS——
At hanc ultimam formam nusquam certo reperiri ut taceam, omnis haec ratio propterea mihi displicet, tum quod statuta illa ordinis logaoedici divisione ipse eius evertitur rhythmus, a cuius modulatione, nisi quis forte solis oculis versum dimetiri vult, cho- riambus plane alienus est; tum quia istas iambi et baseos commutationes cum trochaeo et iambo factas esse fierique posse dubito.— Aliam viam ingressus est Reisigius in epistola ad Hermannum praemissa Coniectaneis in Aristoph. p. XXII. seq.„Ad me- trum hoc, inquit, expediendum assumpsisti tu aliquid, quam pasin dicis. Atqui id non ita certum videtur, ut non possit iudicari aliter. Equidem Glyconeum metrum ad normam choriambici metior, cui constat comitari saepenumero. Nam ex dipodia cho- riambica esse compositum arbitror in eum modum, ut utriusque pedis choriambici et prima pars quaeque copularetur et quaeque rursus altera. At vereor ne haec acu- tius dicta quam clarius exposita sint. Nam etsi ex hac forma
Ile secundum ipsius dicta legitimam Glyconei speciem eruere possum, dum partium se- riem ad numeros 1. 3. 2. 4. adorno
-— qua tamen ratione alteram eius formam eliciam, prorsus non assequor; nisi mihi licet hac uti partium serie 2, 1. 3. 4.
3==Al=Sle
quam vero licitam esse ex proposita Reisigii norma non intelligitur. Utut res se ha- bet, iam ipsa gravis et inconcinna choriambi natura et indoles a levi et composito Glyconeo abhorret, multoque magis displicet rhythmorum ista dissectio et particularum transpositio. Nec tamen sum nescius, a veteribus poetis utique admissam esse per- mutationem quandam numerorum, velut in numero choriambico et ionico; sed ne ad eam quidem nostrum metrum expediturus confugerim. Licet enim, principali Glyconei
forma in duas aequales partes diffissa, posteriori diiambo choriambus substitui possit, X
—— ᷣ——
——
quod in versibus choriambicis fieri in aperlo est: ob illam tamen disiunctionem, quae quam sit parum Glyconeo rhythmo idonea saepius dictum est, tali ratione uti nolim.
Antequam nostram de hac re qualemcunque sententiam afferamus, id memine- rint lectores necesse est, quod de propria Glyconei metri natura disputavimus. Nam quum ex basi sit versus noster compositus et dactylico ordine logaoedico, in quo


