15
in fine Glyconei interdum brevem syllabam pro longa ponerent. Nam quum cuius- libet generis versus semper finalem syllabam ancipitem habere constet, sive brevem sive longam postulante rhythmo, nihil est causae, cur non idem in Glyconeo statna- tur. Cuius rei quum iam supra retulimus rationem, ubi de ultima soluta disputabatur: nunc nihil est, quod adiiciamus, nisi quod in disponendis carminum partibus ancipitem Glyconeorum extremam pro praecipuo exeuntis aut versus aut systematis indicio ha- bendam esse fatemur. Quare haud raro aliae etiam finiendi versus notae huc acce- dunt, hiatus, interpunctio, iambicum sequentis versus exordium; cf. Soph. Antig. 102. 119. Oedip. Col. 1220. 1234. Philoct. 1072. 1091. Itaque minus recte Herm. ad Soph. Philoct. 184. laborare metrum dicit, quod longam in fine versus syllabam requirat: immo licita ibi est anceps mensura, quia versum ibi finiri iam inde intelligitur, quod ex iambica basi sequens Glyconeus capit initium; cf. Soph. Aiac. 595. 606. Eurip. Phoeniss. 1530. 1533. Anacr. fragm. XXIX. 11. quod solum obstabat exemplum, nunc aliter legitur apud Mehlhornium. Postremo Pherecratei exeuntis syllabam ancipitem et in versus et ordinis fine admittendam esse, ex eo sequitur, quod p. 4. fin. exposuimus.
Venio nunc ad alteram Glyconei metri formam,
X X 1 — SV8—O—=—
quam persaepe primariae loco adhibuerunt poetae, interdum ctiam ita ut in antitheti- cis alteri alteram opponerent. Ac pulchre hoc in Glyconeorum systematis factum esse censeo, nimirum ut immixtis ordinibus paullo aliter compositis prohiberetur, quominus numeri eodem semper modo decurrentes taedium quoddam afferrent auribus. lam nostrum est exquirere, haec permutatio qua nitatur ratione. Veteres grammaticos si consulimus, haud facile movemur ut in eorum doctrina acquiescamus. Nam Hephaestio ad polyschematista, quae dicit, metrum nostrum referens, communem illorum naturam in eo esse positam docet, quod diversas rhythmi formas admittant. Ita enim tradit p. 104. ed Gaisf. NoAοeννμαρνμσ σεοomðõ⁷N‧herrao Soαν al Srrd³ονσνν⁴Gμέκν οεςενα π⁷ 909 Sαεᷣναασαιι σeηαέςεν α τοοσεσεσσ sε ννμα τωιν JOνσυνιαυσνπἀεν(melius apud Herm. El. d. m. p. 520. legitur xνόωωπυ)» oναέ. Deinde addit p. 106. OQuolcog dòà xu εμiυι τνeν Qυννεscν rοεrdν eνιιμαμ τπανοανες εc, adiectis nonnullis exemplis e Corinnae carminibus desumtis. Quae quam sint perplexe exposita, nemo non vi- det; nam tantum abest, ut grammaticus veram rhythmi Glyconei indolem perspexerit, ut solam potius spectarit externam eius speciem. Nihilominus, ut antiquo utamur no- mine, polyschematistum appellabimus Glyconeum alterius mensurae. Hermannus Flem. d. m. p. 524 seqq. in explicanda polyschematista Glyconei forma sequitur ea, quae de permutatione numerorum disputavit. Nam illo Glyconei ordine logaoedico in duos diviso, choriambum et iambum, 4 .S
per transpositionem ordinum Glyconeum variatum esse dicit, ita ut iambus finalis ante choriambum poneretur, ubi, ait ille, quia basis praecedit, quam necessario se-


