10
————ͦ
antistr. 1145.
dS*αςρ̈¶ τοε σσ τααε ννναυιασνν. a. r. J. quippe in systematis exordio iambice metiri potes. De v. 1149. autem habeo cur dubitem.
Ut tandem de basi disputandi finem faciam, hoc unum addo, nusquam pro ea in Glyconeo reperiri neque pyrrhichium neque proceleusmaticum: quod ne mireris, quum ex irrationali trochaeo sive iambo, unde omnes alias baseos species profectas esse cognovimus, nullo modo ii pedes exoriri potuerint. Unus locus Bacch. 833., qui proceleusmaticum suppeditare posset, aliter est metiendus. Conf. Herm. I. I. p. 543. His ita expositis non est quod moneam, variari cum mensura baseos etiam ethicam indolem; nam in iambica basi surgere rhythmum, in tribracho accelerari, in spondeo tardari, quis est quin videat?
Venio ad ceteras, quas poetae sibi permiserunt, immutationes primitivae Gly- conei formace enumerandas. Ac primum in dactylo arsin solutam reperimus. Fieri autem potuisse, ut dactyli arsis in logaoedico ordine solveretur, erit fortasse, qui negaverit, quum in talibus non perfecta sit longa dactyli syllaba, sed aliquanto deminuta. Hunc ad Bocckhium ablego, de metr. Pind. p. 44 seq. optime exponentem, utique aliquoties in dactylicis logaoedicis hoc factum esse, propterea quod duae bre- ves, in quas soluta arsis est, haud difficile possint ternis dimidiis moris aequari.„Ce- terum si, pergit ille, in dactylo irrationali arseos tempus est ternarum morarum dimi- diarum, theseos autem quaternarum: in ternis arseos moris dimidiis quaternarum pon- dus efficit ictus, quo fiat aequilibrium.“ Hac igitur licentia usi sunt interdum poetae,
sed neque Anacreon usquam, nec Pindarus, neque Aeschylus; bis tantum Sophocles Trach. 840 seq.
X 2 — ⸗ X 7——₰ ————— Se=”—ℳy—
diσασντυν„eιαμουντ ⁴ε̈ν να—ετνοοςέιςαν, 1Go d" d dνννινρσι antistr. 851 seq. 02r MOaldoue dycνeετo ‿νμον ⁴‿νοο olurεεασσ Oed. Col. 186.; cuius antistrophicum versum 205. in ed. Herm. nunc ita legendum censet: zlg 6 roνπονοο dye, vl dv.
Saepius Euripides; cf. Ion. 500. Adi cetera huius exempla ab Hermanno I. I. p. 546. collecta, quorum haec duo Suppl. 980. et Electr. 126. sicut tria modo a nobis propo- sita in basi continent tribrachum. Neque temere in his locis brevium syllabarum multitudinem coacervarunt poetae, sed quo versum efficerent exprimendae cuidam ce- leritati, vehementiae, accumulationi idoneum. Nam quid aptius esse potest, ut splen- didissimo exemplo utar, ad bacchantium crotalorum crepitum continuo repetitum, et ad turbulentam illam Cybeles, curru leonibus iuncto vehentis, festinationem aurium sensui subiiciendam, quam duodecim brevium coacervatio in his Glyconeis Hel. 1308. 1326. supra iam commemoratis. His adde, quem in cadem fabula v. 1486. 1503. legi-


