Aufsatz 
De versu glyconeo, eine metrische Abhandlung / von [Leopold H. J.] Selckmann
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

dwr. S. , de Snd dd5ααi⁴iιim‚ dεοαο σ⁶τοων ⁶ιμιασαασ 001G S2.ν, Sxες‿ εμμαηαςπηνονυν de. forum alterum tribrachys, antistrophicum dactylus exorditur; quod quo iure fieri possit, opus est explicatione. Natus autem est ille dactylus ex iambica baseos forma, quam a tragicis poetis admissam esse iam ostendimus; nam quid tandem obstat, quo- minus iambum illum, quippe irrationalem propter ancipitem syllabam eodem modo in dactylum mutemus, quo trochaeum quoque irrationalem in anapaestum solvi cognovi- mus? Quod quum ita se habeat, ex iambica lege et tribrachum et dactylum recitare debemus, qua sola de causa hunc priori Glyconeo adnectere iam vetamur; eandem vero alia etiam causa necessitatem nobis imponit, ancipitem finalem prioris versus syllabam dico, de qua infra disputabitur. Attamen ipse ob duas potissimum causas hunc Phoenissarum locum minus idoneum puto, quo dactylicus baseos usus compro- betur, quum quod Hermannus ad Sophocl. Electr. 87. et Moschopulum in Dictt. Att. c in ³ο anceps esse tradentem citat et æ correptum in epigrammate quodam Aristo- telis inveniri docet, tum quia Seidlero carmen illud antistrophice adornanti solius metri causa multa mutanda, eiicienda, addenda esse videbantur. Certius igitur eiusdem baseos exemplum afferam ex Iphig. Taur. 1098. ε¶AοσQ(rατνον Lαeς cui respondet 1112. ITAO9'6O& 0doOwl,ον νἀιμιον. IHlic quoque pasis iambicum numerum sicut in vicinis versibus adsumit; nec minus in phoeniss. 208. 220., ubi novum systema incipit. Ceterum ex iis exemplis, quae Seid- lerus de verss. dochm. p. 349 seq. et Herm. in Elem. doctr. metr. p. 540. attulerunt, alia posthac sunt emendata, alia quum ad polyschematistos spectent hic nondum perlustranda. Praeterea dactylum habes in basi et ipsa iambice legenda Orest. 819.: nam Matthiaeus in notis librorum lectionem merito probans ita epodi, sive mesodus is est habendus Seidlero Hermannoque*) iudicibus, initium describit: z1 v6G8 h Tlv ddxοuα rlg 2Aeog Hlelοαꝝν ναά☚να modo hos versus in unum copulasset, ne al⁵ coniunctio disiungere versus videatur, Neque vero assentientem me habet in metri constructione, quum priorem versum, quem ego ordinem Glyconeum nomino, ex antispasto et choriambo constare dicat; cuius quam esse mensuram censeam infra explicabo. Iam aliud vide exemplum, sed ne id quidem salis tutum ob turpem scripturae depravationem, Suppl. 995. ut Matthiaeus edidit locum

*) Illum vide 1. 1. p. 262., hunc in Elem. doctr. metr. P. 541.