4
Glyconeo levem, sedatum, mollem indolem vindicabis, tum maxime perspicuam, quum idem versus, id quod in systematis factum esse postea videbimus, pluries iterando se excipiat, eisna 1611, Saepissime cum Glyconeis, praecipue ubi plures se excipiunt, alium simillima structura versum, una tantum finali syllaba breviorem coniunctum reperimus. Phere- crateum vocant hunc versum et ipsum ab Hephaestione I. I. anlispasticis adnumera- tum; quod quam sit falsum quum iam constare credamus, verius eum nominabimus versum logaoedicum dactylicum simplicem simpliciter trochaicum acatalectum cum basi, cuius schema hoc est:
✕ 7
1——-S 21.. ¹
Simili concinnitate et elegantia, simili indole morali atque Glyconeus praeditus, hoc tantum ab eo differt, quod gravius sedatiusque Glyconeo cadit, quum catalexis in arsi animum suspendat, sed in thesi sedet et remittat. Ac qubitare possis, num hic ver- sus sit vere logaoedicus, quum Adonius post basin etiam mensuram puri dactylici dimetri in disyllabum catalectici patiatur. Tamen ut logaoedicam rationem tuear mo- vet me dactyli irrationalis mensura, quam in hoc quoque versu sicut in Glyconeo statuendam esse persuasum habeo. Nam quum tam saepe Glyconeis adnexum hoc metrum reperiamus, quis est, qui in illis irrationalem et levem dactylum, in hoc pu- rum gravemque haberi concedat? Ob hanc et usus et naturae cognationem huius quoque versus rationem in sequentibus habebimus.
Glyconeum metrum a variis poetis est adhibitum, non solum ab Aeolensibus Doriisque lyricis sed etiam a tragicis comicisque poetis in lyricis fabularum partibus. Inde in Romanorum lyricam tragicamque poesin transmigravit. Sed ex illis solos Grae- corum scenicos poctas in hac dissertatiuncula spectabimus et eos tantum, quorum in- tegrae ad nos pervenerunt fabulae, Aeschylum, Sophoclem, Euripidem, Aristophanem; quamquam erit, ubi et Anacrceontis Pindarique usum attingam potius quam uberius ex- ponam. Qua re ne nimis angustis finibus quaestionem meam circumscripserim, non est verendum, quum in scenicis satis largam inveniamus de Glyconeorum conditione disputandi materiam; nam ex lyricis Aeolenses non minus quam Dorii poetae satis severa lege in condendis his versibus usi sunt. Atque etiam tragicorum recentissimus quisque maxima huius metri licentia est abusus; quam ne Aristophanes quidem nisi ad ridendam eam imitari voluit. Has igitur licentias subinde admissas ordine iam perlustremus.
Primum de baseos formis exposituri monemus, quod supra iam dictum, basin ubique per se solam efficere rhythmicum ordinem, in cuius fine syllaba an- ceps sit licita. Nam id omnino nullam habet dubitationem, in fine cuiusque ordi- nis, quem alius eiusdem versus ordo sequatur, ancipitem syllabam esse admissam, ubicunque ea thesis sit trochaici iambicive gencris, aut prior brevis dactylicae the.


