5
seos*). Inde primum quidem exoritur spondiaca baseos forma; tum ex primitivo trochaco, soluta arsi in duas breves, tribrachica; denique, spondei irrationalis arsin si eodem modo solvas, anapaestica. Ex hoc anapaesto cave proceleusmaticum elici posse putes, quod quominus fiat, obstat manca anapaesti ultima, quae quippe ex irra- tionali spondeo profecta in duas breves solvi nequeat. Eiusdem originis causa et huic anapaesto et tribracho trochaicum rhythmum inesse contendimus. His igitur
quatuor baseos formis
. 8 X X X S i. ece.* ᷣ—— ,-— 98=— LSSS=
‿ᷣ
Pindarus usus est, et ita quidem, ut in antitheticis priores tres aut eandem speciem praebentes recurrant, aut binae ternaeve inter se permutatae sibi respondeant*m), quarta vero semel tantum occurrat Nem. 6. ep. 8. ibique spondeo opposita. Praeterea Pin- darus passim in versus initio, sed nunquam si alius in eodem versu rhythmus prae- cedit, ab iambo incipit Glyconeum; quem iambum Boeckhius de metr. Pind. p. 66. ideo basin dici non vult, quia in antistrophicis nec unquam cum alia baseos forma sit permutatus, nec priorem habeat ancipitem. In Anacreontis Glyconeis fere spon- deus baseos locum tenet, nisi quod Od. LX. v. 4. ed. Fisch. in systematis initio iam- bus legitur; item fragm. V. init. ubi systema incipi coniicias. Fragm. XXIX. v. 3. in Pherecrateo trochaicam agnosces formam roO*ρ σεσ ꝗτςοd, ubi é et y in pronuntiando per synaeresin confluxisse nihil habet offensionis ut in lonico poeta. Deinde Aeschylum in basi condenda admodum parce versatum esse videmus, qui ne anapaestum quidem sibi indulserit, bis tantum tribrachum in Phere- crateis Eumenid. 317. 326.***) Agam. 682. 698. Sed iambum pro basi adhibuit, quem ut baseos formis adnumeremus, propterea facimus, quod nunquam in antistrophicis sibi ipsi respondet, sed aut trochaeo Choëph. 602. 612., si quidem in antistropha legis Tν dA ννσσσmdmτπνρ
quamquam fuerunt qui Tyeloyò legere mallent, scilicet ut metro succurrerent; aut spondeo, qui ob id ipsum iambico rhythmo est metiendus, ita ut iambus priorem syl- labam habeat ancipitem; cf. Sept. contr. Theb. 278. 295. in Pherecrateo; in Glyconeo Ders. 627. 634. ubi vero dubitandi locus est relictus, quum in stropha 16ντοςσ correpta prima legi possit; vid. Buttm. gramm. uberior. II. p. 427. Ceterum ut in Pindaro et Anacreonte praefixum iambum, ita hanc iambicam basin nisi in versus aut systematis initio non usquam invenimus neque in Aeschylo nec in ullo alio poeta; id quod hic breviter indicasse satis habemus.— Transeamus ad Sophoclem, apud quem in
—
*) Cf. Boeckh. de metr. Pind. p. 61. **) Vid. Olymp. XIV. 8.; Pyth. V. ep. 9. ed. Boeckh. **r*) Semel hic monuisse suflficit, in citandis locis Aeschyleis Wellaueri, in Sophocleis Her- manni, in Euripideis Matthiaei, in Aristophaneis Guil. Dindorfii me usum esse editionipus.
4


