3
ne Alexandrinis quidem exceptis, iam ignari fuisse videntur verae rationis, quam ve- tusti poetae in numerorum compositione sequebantur; quamquam sunt quaedam in eorum scriptis, quae ex ipso antiquitatis fonte hausta esse contendas. Praeclare tamen, id quod minime est spernendum, ipsorum poctarum usu confirmatur illa nostra Gly- conei metri ratio rhythmica, quoniam splendidum quendam satisque frequentatum nu- merum praebet, egregie idoneum iis animi sensibus, qui, ubi hoc metro utebantur poetae, ibi describendi erant aut excitandi. Sed quaenam est illa Glyconei indoles? quo tandem modo tangit auditorum animos! Ad haec priusquam respondeamus, ipsam huius metri naturam accuratius exploremus. Et primum quidem est, quod Glyconeum iure integrum absolutumque versum esse dicamus, qui omnibus suis partibus sit ex- pletus, cui nihil desit ex iis, quae ut versus absolutus sit, necessario requiruntur. Eum enim versum vocamus perfectum, qui praeter proprium suum rhythmum alios duos continet, quorum alter versum exorditur, alter claudit; vel ut vocabulis a Boceckhio de metr. LPind. p. 181 seq. propositis utar, ex eparchis, rhythmo primario et clausula compositus esse debet integer versus. Quae si in Glyconeo quaeras, facile in basi eius invenies eparcha, in dactylo primarium rhythmum, in logaoedica termi- nationc clausulam, et has tres partes legitima quadam rhythmi unitate comprehensas. En versum habes concinnum, elegantem, splendidum.
Iam his expositis ad explicandam moralem huius versus indolem accedamus. Quamquam universus demum rhythmus certo quodam motu audientis sensum afficit, tamen in quovis eius articulo iam inest aliquid, quo ille animi sensus concitetur. Propterea singulas quasque Glyconei partes seorsim exploremus, ut inde totius rhy- thmi vim ac naturam eruere possimus. In qua re egregium ducem sequemur Boeckhium de metr. Pind. p. 200 seq. singulos rhythmos simplices hoc nomine diligenter excu- tientem tum secundum veterum placita, tum ex ipsa rhythmorum natura. Nec potest negari, ita certiore nos via ad veram versuum cognitionem perventuros esse, quam sola syllabarum mensura quamvis optime perspecta. In basi igitur, qua rhythmus quasi praeparatur atque introducitur, Glyconeus levi et remisso gradu incedit vel in- trat, in dactylo firmus et sedatus progreditur, in logaoedica clausula catalectica, quia sub finem adscendit in iambi modum, medius exit inter levem et concitatum, ideoque suspensuin tenet animum. Sed quoniam neque in basi genuinus trochaeus, neque in primario rhythmno purus dactylus est, sed utrumque pedem irrationali habemus men- sura, immutantur paullulum ca, quae de singulis versus parlibus disputavi. Nam tro- chaeus in basi quum per se solus efficiat ordinem rhythmicum, syllabam ancipitem admittit; quae quidem irrationalis mensura pedem, dum aliquam levitatis detrahit par- tem, paullo graviorem reddit. Dactylus contra et ipse irrationaliter metiendus, quum omnes omnino arses dactylicae in Jogaoedicis ordinibus ob arctam cum levibus tro- chaeis coniunctionem aliquantulum deminuantur, privatur aliqua coustantiae et firmi-
tatis parte, quo fit, ut gravitas eius paullo leniatur. Quae omnia si comprehenderis, 1*


