Aufsatz 
De versu glyconeo, eine metrische Abhandlung / von [Leopold H. J.] Selckmann
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

4

Versus Glyconeus, quem a Glycone quodam inventum dicit Hephaestio Enchirid. p. 56. ed. Gaisf., uti ex usitatissima et primitiva eius forma apparet, ad dacty-

licos logaoedicos praefixa basi est referendus. Haec enim est mensura Glyconei: X.*

*S qui igitur secundum eam rationem, qua Boeckhio de metr. Pind. p. 134 diversis logaoe- dicis ordinibus nomina imponere placuit, nominandus erit versus logaoedicus dacty- licus simplex dupliciter trochaicus catalecticus cum basi. In qua mensura longe qui- dem recedimus ab Hephaestionis opinione. Is enim hunc versum inter anlispasticos enumerans appellat dimetrum acatalectum, in cuius priori pede pro iambo initiali omnes bisyllaborum pedum formae, interdum etiam tribrachi admissae sint, dum alter pes in iambicum numerum transeat ex antispastico. Haec ab ipso Hephaestione sive ab alio grammatico perverse ficta potius quam ex recta numeri antispastici cognitione profecta pridem refutavit Hermannus, tam perspicua probabilique argumentatione usus, vix ut sit, quod adiicias. Ex cuius egregia disputatione haud parum utilitatis ad ve- ram metri Glyconei mensuram cognoscendam redundat. Primum enim inde patet, baseos usum apud veteres poetas esse, quem Hephaestio explicaturus commentus est istam prioris pedis cum quovis alio pede disyllabo permutalionem, ad quam confugere eum animadvertimus, quotiescunque de eodem baseos usu dicendum erat, velut in versuum Acolicorum descriptione; nam p. 40 seq. de dactylicis disserens ait: z⁴ ds Alolurd aaouusyd 0y Hey 1rO⁴ντον νεν τd dvrc dec delAldον αιςο- 00ν, 7τονοσχσρσοοεεο ⁷⁷ αάινοων Tοονσαoν πννοτμ. Deinde Glyconeus non magis quam plerique alii versus, quos Hephaestio antispastico numero attribuit, plane ab eo sunt seiungendi. Nam quum violenta illa et aspera antispasti natura, cuius causam in vehementi binarum arsium collisione positam esse crediderim, minime apta continuando numero esse videatur, ut quae arrhythmiam potius et discrepantiam quam numerosum et iucundum versum efficiat: consentaneum est aliam illorum versuum mensuram ab ipsis poetis esse institutam, partim logaoedicam partim choriambicam, quae ad dele- etandas aures magis esset idonea. Hacc tamen non ita intelligi velim, quasi antispa- stico numero poetis omnino abstinendum fuisse contenderem: immo aptissimum eius usum iudico, ubicunque vehementiore animi concitatione opus erat; sed ibidem, quo animi antispastica illa arsium concursione quodammodo perturbati rursus placentur ac miligentur, maxime necesse erit, ut in dulciorem lenioremque rhythmum transeat antispa- stus; qualem praebent trochaici, choriambici, dactylici numeri, imprimis logaoedici suavissime cadentes. Pari modo in harmonia dissonantiam consonantes soni solent subsequi, quibus aures illa offensae rursus mulceantur.

Reiecta igitur Hephaestionis expositione, ea, quam supra proposuimus, Gly- conei mensura destituta quidem est veterum grammaticorum auctoritate. Sed hoc me nihil moratur, quum tanta sit librorum paucitas, ex quibus veterum Graecorum prae- cepta de arte rhythmica cognoscere possimus. Nam seriorum temporum scriptores,