DE VERSU GLVCONEO SCENICAE GRAECORUM POESEOS.
2
um reputantes nos, quid tandem sit, cur tantam e Graecarum litterarum monu- mentis capiamus voluptatem, fugere non possit, praeclara mentis cogitata non magis quam orationis praestantiam esse oblectationis nostrae causam ac quasi fontem: facile adducimur, ut poeticorum praecipue operum, quippe maxime sub sensus cadentium, artificiosam illam compositionem accurate spectandam esse concedamus. Quare qui consilium rationemque, quibus poetae varios numeros vocabulis ingenitos ita copulare consuerint, ut rhythmicum quoddam artificium conderent, parum perspexerit, ne is ullius carminis suavitatem plane se intellexisse et percepisse contendat. Plurimum igitur interest, ut rhythmicae artis leges, quas poctae in componendis carminibus secuti sint, diligenter investigemus. Nam quum ipsos veteres iam ad iustam doctrinam con- iunxisse rhythmorum usum e paucis, quas habemus, reliquiis appareat, seriores vero grammaticos, quae ab antiquis tradita essent artis praecepta, pro sua quemque facul. tate atque opinione interpretatos esse sciamus: nostris demum temporibus erat reser- vatum, ut ex poetarum operibus, quae quidem aetas nostra tulerit, desumtis ralionibus res metrica ad certam artis formam redigeretur. De qua vix dici potest quam immor- taliter sint meriti Hermannus et Boeckhius, viri summa eminentes et doctrinae et acu- minis praestantia. Sed quum illorum opera atque studio fundamenta potius artis me- tricae iacta esse videantur quam integrum aedificium iam exstructum, haud parvi est faciendum, quod Porsonus, Seidlerus, Spitznerus, alii docti homines singula quaedam versuum genera accuratius sibi explicanda sumserunt; unde quantum res metrica profecerit, nemo est qui ignoret. Quae quum ita sint, operae pretium me facturum putavi, si hac data scribendi occasione exponerem, quae de Glyconeo versu, veteribus poetis valde frequentato, observasse mihi videbar.


