19
memorandae sunt insulae, Paxos et Antipaxos, nominibus ne nunc quidem mutatis, in- ter Leucadem et Coreyram et ab hac insula quinque milia passuum distantes ³⁷).
§ 4. Insulae natura et fructus.
Tota insula montibus quasi obsita est, nusquam campo longius patente, vallibus tamen ubiubi intermissis grata quaedam et amoena terrne vicissitudo efficitur, qua soli ferti- litas, per se maxima, augetur ¹). Nulla enim parte montes mille et ducentos pedes superant²). Fluvii autem, vel potius rivi, plures terram perfluunt Quorum aquae etsi aestivo tempore plerumque deficiant et rari fontes reperiantur, tamen, modo paullulum manus hominum adjuvet, uberrimos insula pulcherrimosque fructus profert. Coelum autem mitissimum est et maxime temperatum; latitudo enim, quam dicunt, insulae non multum excedit Siciliam. Venti, quamvis haud raro subito mutati ex septentrio- nibus vel oriente flantes a montibus altissimis frigus excitant acerbum ac molestum, ut homines gravedine afficiantur; tamen magnam anni partem ex meridie spirantes calorem efficiunt, hominibus nonnunquam gravem, frugibus crescentibus semper pro- sperrimum saluberrimumque ³). Nunc solis ardoribus per aestatem fluvii, duobus exce- ptis Messongi et Potamo, exsiccantur, ut incolae cisternis aquam coelestem colligere cogantur*). Non eadem ratione vetus Corcyra aquarum inopia laborasse videtur. For- tasse recentiores, quemadmodum aliis terris Graecis factum est, justo plures arbores deciderunt. Venetos certe, quum Corcyraeorum navalia suis pracferrent, ad naves aedificandas silvis non pepercisse constat et Angli, qui hodie insulam tuentur, profecto quam ex continente, ex ipsa insula materiam quaerere malent). Praeterea majorem irrigandis agris veteres operam navaverint quam nunc viventes. Soli fertilitatem ma- gnopere laudant auctores, Apollonius Rhod. insulam ιαοακ vocat, Eustathius 0³ u.σιον ét euννααςρασον, ο⁶ι⁴ον⁶.
Ubertas in caussis fuit, ut Phaeacum Scheriam eandem atque Corcyram esse censerent. Hinc Ovidius(Metamorph. XIII., 719.):„Phaeacum felicibus obsita po- mis rura“, Juvenalis(5, 151.)„perpetuum Phaeacum auctumnum“, Hyginus(fab. 276.)
*n) Plin. I. c. Paxos apud Dion. Cassium(ed. Leuel.) lib. 50. p. 426 Paxi apud. Polyb. II, 10, 1. ubi duo codd. in margine:»ςςεε σπν Spatium, quod Plin. inter Baxos Corcyramque intermisit, minus est, quam quod extribetur in tabula geogr. Kieperti.
¹) Kendrick. p. 158. St.-Sauveur passim.
2²) Ersch. et Gruber. I. c.
³) St.-Sauveur p. 9. Ersch. et Gruber.
4) St-Sauveur p. 28. 30...
³) Goodiss. p. 17. Kendr. p. 155. Apoll. Rhod. IV, 983, schol.: Toνεe τ μ⁴ ραρ ot, von E1dde d6‿αμαν.
*) Kustath. ad Dion. Perieg. v. 494.(ubi 4επαη Xseuν). Odyss. V, 34. et schol.: ειeνάαἀ⁴¶⁴⁴ον. Avien versus huc spectantes jam supra citati sunt. 32


