Aufsatz 
De rebus Corcyraeorum : P.1. / Jos. Janske
Entstehung
Einzelbild herunterladen

20

agrum bonum praedicat. Quin et locus quidam Aegypti, desertis circumdatus(Oase), propter fertilitatem Phaeacia dicta esse videtur). Et quantis laudibus hortos Alcinoi Homerus celebrat! Ibi arbores per totum annum aliae virent atque florent, aliae fru- ctus suppeditant dulcissim os, maxime maturos. Quovis tempore et percipiuntur poma cujus- libet generis, et, fontibus hinc et hinc largam ad irrigandum aquam praebentibus, ad matu- ritatem perducuntur s5). Quam laudem etsi Eustath. poetica ratione auctam censet, tamen non infringit, subjiciens: er* αηαοαι τον εέτουει§ϑαἀςρμοωνσσι ααά εuεν ot aνορ᷑ναοι ς o⁶ασν o* εα ομα⁵ιννε. In eundem sensum Xenophon, quum belli terrores describit, vasta- tam queritur insulum&&εεꝓκαάένάν πάνανν⁴εσςι εα aεᷣρννεννμνᷣννν˖ Atque jure contendi po- test, id quod recentiores dicunt, etiam nunc, quoniam solum non mutatur, terram esse fruc- tuosissimam et fere continnam illam vim progignendi*). Verum antiquae Corcyrae laudes nimis cumulant, qui eam non incolis solum satis frugum, sed tantum tulisse dicunt, ut maximos sociorum exercitus sustentare posset ¹⁰). Ad alendos exercitus divitiis Cor- cyraei adeo abundabant, ut qune ipsorum insula praestare non possét, facile aliunde conquirerent.. 4

Quantum frumenti veteribus insnla effuderit, ex auctoribus non edocemur, plus fortasse, quam nunc, quia majorem agris colendis illo tempore operam navabant ¹¹). Quod frumenti hodie demetunt, vix in quattuor vel quinque menses sufficit. Olei, quod minus laboris flagitat, vel nostris temporibus tantam copiam percipiunt, ut in alias ter- ras vendentes lucrum faciant. Oliveta, in quamcunque insulae partem oculos vertis, maxime florent ¹²)...

Vino eodemque optimo veteres Coreyraei abundasse videntur, certe bello Pelo- ponnesiaco tantam in cellis et horreis copiam conditam habebant, ut eo luxuriae et intemperantiae milites progrederentur, ut vinum nisi fragrans bibere nollent. Omnino vinum Corcyraeum xαοιιιοατανπαον eie λέα‿αν putabant. Etiam hodie ejus cultura non plane negligitur, quanquam minus pretiosus potus efſicitur ¹⁵).

Mellificio jam ab antiquis inde temporibus Corcyraei studuerunt. Fortasse hanc rem innuunt nomina deae Melitae et montis Melitei. Sed luculenter Apollonius (IV, 1133.) dicit, Aristaeum melliſicium et olei parandi rationem invenisse.

Praeter olivas omnino laete proveniunt arbores, quae calidiore humo crescunt, citrae, ficus, omnis generis poma. Plantam vero, quam dicunt Nicotianam, quid com- memorem? Ubi enim nunc reperiantur homines, quibus illa sit ignota? Multum in enm colendam studii Corcyraei conferunt, ut optima habeatur ¹⁴).

) Welcker. I. c.

³) Odyssea. VII, 114 sqq. descriptio similis est Horatianae divitum insularum: Epod. 16, 43 sqd. fertilitatem insulae fabula quoque designat, ex qua Ceres ibi habitasse dicitur.

*) Xenoph. Hellen. 6, 2, 6. St. Vincent. p- 337.

¹1⁰) St.-Sauveur. tom. II. p. 156.

) Xenoph. I. c.: servi permulti agros colebant.

¹²) Ersch. et Gruber Goodisson. p. 18. St. Vincent. p. 335. St.-Sauveur passim.

¹²) Athenaeus: I, 33, b. Eust. ad Odyss. VII, 122. Mannert. 1

¹4) Mannert. Ersch. et Gruber.