Aufsatz 
De rebus Corcyraeorum : P.1. / Jos. Janske
Entstehung
Einzelbild herunterladen

18

ipsorum Chalcidensium aemuli evaderent, plures maris Aegaei insulas sibi subjecisse, eosdem plures colonias vel usque in Italiam deduxisse, inter omnes constet, non erat, cur Welckerus propter vocem αeηοꝓσρέαηννρτοο dubitaret, num vera esset Plutarchi nayratio ³⁰⁹).

In Heraclea quadam urbe cum portu Corcyrae locis attributa Tzschuke ³¹) Scylacis(p. 7.) auctoritatem secutum se dicit. Sed locus ille Scylacis hic est:post Liburnos gens IIlyrica, quae a mari usque ad Chaoniam habitat, contra Corcyram, Al- cinoi insulam. Ibi est urbs Graeca, nomine Heraclea et portus. Hujus orae incolae etiam Lotophagi appellantur et sunt barbari etc. Apparet, Heracleam non esse trans- ferendam ad Corcyram, sed ad IIlyriam et opponere voluisse geographum urbem Grae- cam barbarae genti.

Corcyram undique perparvae insulae cingunt. Prope Leucimmen sunt Sybota (TXoτισα), paullulum a continenti distantes, quaemadmodum schol. ad Thucyd. I, 47 tradit, numero tres, multos porcos alentes, neque confundendae cum continentis porta ejusdem nominis. In hoc aliquando stationem habuerunt Corinthii, in illis Corcyraei ³²) Sybota adhuc Syvota audiunt ¹s). Jam supra mentionem fecimus Ptychiae, quam Pto- lemaeum in continenti collocare, unde Mannertus hauserit, non dixit. Ericusam insu- lam Ptolomaeus sub 46° 10 long. 38° 0 lat. collocat. Quodsi et hi numeri et qui apud Sybota portum leguntur, 46° 45 long. 38° 0 lat., incorrupti sunt, Ericusa e re- gione Corcyrae non inter septentriones et occidentem, ubi Kiepertus eam depinxit, sed in meridionali parte propter Sybota quaerenda est. Etsi enim Plin., postquam Thoro- num, duas Paxos commemoravit, pergit:nec procul ab iis ante Corcyram Ericusa, Marathe, Elaphusa, Malthace, Thrachie, Pythionia, Ptychia, Tarachie; tamen illud ante non simili ratione potest accipi, qua pone apud Strabonem ³⁴), videlicet ut Ro- mae ratio habeatur. Tum enim ipsa Ptychia ex parte Italiae sita esset. Ceterum Ericusam eandem esse putaverim atque hodiernam Varcusam, quae si in meridionali Cor- cyrae parte est, Ptolemaeo non adversamur ³⁵). Italiam versus porrecta est insula Thoronos, quam non aliam esse atque Stephani Byz. Othronon(000%%), quemad- modum interpreti de Pinedo, ita mihi videtur, hodie Isola Melere ²⁶). Denique com-

³⁰) Welck. I. c. p. 262. p. 280. De Eretriensium itineribus maritimis satis antiquis conferri jubet Mueller (p. 10) de Castoris epochis, Heine; nov. Commentar. soc. Gotting. vol. II, p. 66. Fracta est Eretria primo bello Persico neque unquam afflictas opes recepit.

³¹) Ad Pompon. Mel. II, c. 7.§ 10.

³²) Thucyd. I, 47. 52. 54. 50. III, 76. Strab. VII, p. 324. Plin. 4, 12.

³³⁸) Hoffmann. 1. c. p. 2067

34) Lib. VII. p. 324: Sybota pone orientale Coryrae promontoriam Leucimmam sita.

³5) Ptol. 3, 14. Plin. 4, 12, 19. Sicklerus quoque infra Corcyram Ericusam ponit.

²6) Plin. l. c. Pinedo ad Steph. Byz. s. v. 09 ,ʒcRJ- Alii eam prope Siciliam, ali prope Melitam posi- tam arbitrantur. Sickler. I. c.