17
Quum hodiernae urbi fundamenta jacerentur, gymnasium detexerunt et aquae- ductus maxime insignes, quorum reliquias partim ad novae urbis moenia condenda ad- hibuerunt.(Mannert. geogr.).
Jam privatorum domus, per celebritatem loci frequentissimas, ne splendore quidem caruisse, tibi persuadebis, quum vel ruris, cur pulchra aediſicia laudaret, Xe- nophon in caussis haberet(Hell. 6, 2, 6.). Plurima mercibus servandis horrea mer- catorum negotiatorumque fuisse, qunm per se liquet, tum aperte Thucydides(III, 74.) testatur.*
Vias autem et loca publica nonnulli eorum, qui ex Homeri insulae Phaeacum descriptione Corcyraeorum res deducere et componere student, ad nostrae aetatis modum strata fuisse lapidibus et munita contendunt, Odysseae locum citantes(VI, 266. sd.):
α ι τας οωlφꝛοο, 2ανν TLOO⁶υ ‿μμρ 6vονσςσ‿ 2⁷‿εσσσσ μόανιιουνεέεοαο dↄαουτασ.
Sed forum magnis lapidibus advectis ornatum est, minime vero stratum; et Ovro? Jäeg sunt sedes Japidene, ubi considunt, qui in concionem vocantur, ut vin, 6:
81⁴ree Ob au‿ν⁵ςαοQOO Eroroe 27S210; efr. VIII, 16.
Stratae enim viae ne Romanorum quidem temporihms in usu fuerunt. Et prae- ter consuetudinem reliquarum urbium Smyrnenses Strabonis aetate vias habuerunt stratas, G⁶οσςα ⁴ιι⁸οστσοιιτουε ³⁸)..
Quantus incolarum Corcyrae urbis numerus fuerit, si quaeratur, pro explorato nihil proferri potest. Tantum illud concedetur, Fiemdmoaäum totam insulam, ita ur- bem pro ratione multo plures complexam esse homines, quam viginti milia, qui in hodierna urbe habitare traduntur.
Denique, ne hoc praetermittamus, adjiciemus, sub quibus gradibus geogr. urbs posita sit. Berghusius(I. I.) praebet. 39⁰° 38: 20“ lat. 17⁰ 35 43,(dong.(a Paris.). Comparationis gratia subjiciantur numeri Ptolemaei: 37° 30 lat. 45° 40, long. ²⁷).
Tertius Corcyrae locus a solo Strabone tantum nomine commemoratur, Euboea ²⁸), neque hoc teste diffidendum videtur, quum etiam Plutarchus ante Corinthios in insula habitasse tradat Eretrienses. Illos a Corinthiis, Charicrate ducè, expulsos et in pa- triam reversos, sed ab Euboensibus prohibitos, quum cives neque precibus movere ne- que armis cogere potuissent, iterum navibus conscensis in Thraciam abiisse, ibidue Methonen urbem condidisse. Quia fundis a patria expulsi essent, a vicinis ,Q o†ενονννοve vocatos ²⁰). Atque quum Eretrienses, mercatura potentissimos, ita ut⸗
²6, V. G. A. Becker. lib.: Charikles, Bilder Altgriechischer Sitte tom. I. p. 268 Strab. 14, 1, 37.
27) L. c. lib. 3. c. 14. vides, quantopere differat a recentioribus et eiusmodi discrimina, nonnunquam vel majora, etiamin aliis numeris animadvertuntur. Sed quantoscunque definiendorum locorum doctrina progressus a Ptolemaeo inde fecit, ne illud quidem negari poterit, quam saepissime lapsos esse librarios in describendis numeris.
²6⁸) Strabo X. p. 309(ed Casauboni 1587): in Corcyra et in Lemno fuit locus Euboea et collis quidam in Argiva ditione.
2²⁰) Plut. quaest. Graec, c. 11.


