Aufsatz 
De rebus Corcyraeorum : P.1. / Jos. Janske
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

confundebatur, una in alterius utrius templo habitasse, est probabile. Nam cognatos deos, vel quorum numina alia quadam ratione conjunctiora credebantur, saepe sacris in eodem templo oblatis fructos esse scimus. Ita vix dubitari potest, quin ille Ari- staeus, Apollinis et Cyrenae nymphae fllius, saepissime fyoeue vocatus, in eodem templo cum Jove in urbe Cassiope cultus sit, quippe qui ut deus agrestis plura opera rusticorum, mellificium, olei et vini parandi rationem, lanificia, lactis ad coagula usum, venationem invenisset, nec non vates atque medicus exstitisset, ita ut summo jure pro Jove eiorç haberi posset²r). Atque endem de caussa non erat, cur Muellerus mira- retur, quod apud Corcyraeos Alcinous cum ipso Jove conjunctus in eodem fundo sacro cultus sit, neque opus est abire ad illam longe repetitam suspicionem, fuisse apud antiquos incolas Pelasgos deum operibus rusticis, ut agriculturae, piscatui, venationi navigationi, ceteris, praecipue rei hortorum praefectum, quem Corinthiorum coloni cum Alcinoo Homerico comparantes se in celebrem Phacacum terram devenisse putarent ²⁷). Ceterum ille locus Thucydideds ²⁵): ε&ς τααα τε A1iς τέιιιμέ νουνναν Qαmq Huivou, non est ejusmodi, ut necessario coneludamus, Jovi cum Alcinoo unam fundum dedica- tum fuisse. Nam voö ante zeuςove a Benedicto ex nonnullis codd. receptum est et, num genuinum sit necne, dubitari potest. Omisso autem articulo voũ duon evadunt fundi, unus Jovi, alter Alcinoo consecratus. Quod Cereris, Minervae, praecipue, quae Chalinitis vocatur, Dianae, Herculis templa non commemorantur, offenderet, si ex eo, quod veteres auctores hanc rem non tetigerunt, colligi deberet, illorum deorum omnino Corcyrae templa non fuisse. Sed auctores neque descriptionem urbis justo modo fa- ctam reliquerunt, et reliqua templa tantum occasione data commemorarunt.

Haud procul a navalibus, igitur prope Alcinoi portum, qui praecipue rebus bel- licis inserviisse videtur, armamentarium, oα⁵εοοννO, erat, apud Athenienses ꝗuεννυονντν vel π⁴οοιρν ²⁴ε)) Haec aedificia, satis ampla, armis impleta fuisse, Mueller. recte colligere videtur inde, quod in bello Peloponnesiaco optimates urbem incendunt, ne plebs navalia capiat ipsosque perdat. Portum illum fortasse nunquam a triremibus vacuum videres, quum belli tempore constitutum esset, ut nonnullae naves perpetuo militibus impletae circa insulam versarentur, si quae acciderent, nuntiarent, praecipue, ut videtur, piratas opprimerent ²⁵).

²¹) V. Haackh. in lex. ed. Pauly s. v. Arist. Aristaei, dei fertilitatis, cultus celeberrimus fuit in insulis maris Graeci et Adriat. cfr. O. Mueller. Dor. I. p. 281 sq. Eckhel. num. vet. anecd. p. 107. cfr. Mueller. de rep. Corcyr. p. 55. 4

2²2) Mueller. 1. c. p. 56. Non unum Alcinoum ansam Corcyraeis praebuisse opinandi, in Phaeacum terra ab illis ortos se habitare, infra exponetur, ubi de primis Corcyrae incolis agetur.

) III, 70. cfr. not. Haackhii. Jam ante Muellerum Wachsmuth. II, 2, p. 193. Alcinoi cultum Corcyraeis peculiarem cum Jovis conjunxit..

²¹) In inscr. n. 1838 de aqua noculenta a navalibus et armamentario deflectenda, quantum intelligas ex marmore valde mutilato, agitur. V. Mueller. p. 67.

²⁸) Mueller. p. 67. Thucyd. III, 74. 77.