Aufsatz 
De rebus Corcyraeorum : P.1. / Jos. Janske
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

net, trajecta esse videntur, Muelleri vestigia premens facile probabis). Etiam Man- nertus propensus est ad credendum, illos scopulos medio demum aevo munitos esse. Portus Hyllaici loco constituto, in ejus vieinia veterem arcem esse indagandam, cuili- bet patebit ¹²2). Utrum vero exstructa fuerit in colle, cui acclinis est pagus Castra- des ¹³) necne, pro explorato nemo vendiderit.

Urbs muro et turribus munita erat, duas portas insulam versus habebat ¹⁴), praeter forum alia loca publica commercii caussa instituta ¹⁸), amplissimis aedificiis tam sacris, quam profanis ornata erat. Templa commemorantur Castoris et Pollucis, Jovis, Alcinoi, Junonis, Bacchi, Apollinis, qui sub nomine Nomii colebatur ¹⁶). Dioscuris etiam in monte Istone aedes erat ¹⁷). Neptunum vero Coreyraeis summe venerandum deum, a quo, quum Corcyram Asopi filiam raptam in insulam deduxisset, Phaeacum reges oriundi essent, et ad tantum gloriae fastigium evecti, templo caruisse vix credendum est. Summo honore eum affectum esse docent et sacra, qune illi ſiebant, et numi, in quibus caput aliaque insignia ad Neptunum spectantia excusa sunt ¹⁸). Alii dii deaeque, ut Aristaeus, Hercules, Hyllus, Medea, Phaeax, Arete, quos apud Corcyraeos maxime notos fuisse constat, haud dubie aut sua templa habebant, aut una cum alis colebantur. Certe Phaeaci, ut heroi fundum in insuta consecrasse videntur ¹*). Medeae autem etiam Timaei tempore quotannis saera faciebant. Nam et ipsa, priusquam in antro Macridis cum Jasone nuptias celebraret, in Appollinis Nomii templo res divinas peregerat. Et antrum illad, antea Macridis dictum, quod haec ibi habitaverat, postea in honorem Medeae appellaverunt. Quin etiam ad conservandam illarum nuptiarum memoriam haud procul ab urbe prope mare duas extruxerant aras, unam Nympharum, alteram Parca- rum, quas apud Apollinis templum etinm suo ipsius tempore fuisse Apollonius tradit ²). Aristaeum, si non suam habebat aedem, quoniam nunc cum Jove, nunc cum Apolline

11) Mueller. p. 6. ¹2) Thucyd.(III, 72.) verba non aliter intelligi possunt, quam ut arcem prope Hyllaicum portum fuisse

statuatur. Virgilii(III, 291, Aen.) Aeriae Phaeacum arces, sive loca arte munita, sive, quod verius est, loca editiora, colles singnificant,(cfr. Aen. II, 322. Herat. Od. II, 6, 22. Virg. Georg. IV., 461. et inter- pretes) öοεα οuιdevrad⁸*νάν(Odyss. V, 279), quomodo certum areis Coreyraeorum locum ostendant? Duorum scopulorum castellum medii aevi, quod mari ab antiqua urbe sejungitur, destructum esse ann. 1718. p. Chr. n. auctor est St. Vincent p. 327. 1

¹³) Kendrik. p. 263.

14) Xen. Hell. 6, 2, 17. 20.

¹) Corp. inscr. Gr. n. 1845.

¹6) Thueyd. III, 70. 75. 79. 81. 1, 24. Diod. 13, 48. Junonis templum litori proximum ad Aleinoi portum adjacebat, ut videtur, in illa urbis parte, quae extra peninsulam sita erat. 2

¹7) Cfr. inseript. Pyrrhi Ligorii, quam exscripsit Holsten. ad Stephan, Byz. s. V. Istone.

18) Pausan. X, 9, 2. Mionnet. II. p. 70. supplem. III. p. 423 sq. Odyss. VII, 56. Phaeaces utique pulehrum Neptuno templum condiderant, quod forum apud utrumque portum cingebat Odyss. VI, 266. Revera etiam posterioribus temporibus Corcyrae templum Neptuni exstitisse, Wachsmuth. antiqd. Graec. II, 2, p. 193. contendit. testimonio usus Eckhel. 2, 180.

¹19) Corp. inscr. n. 1876.

2⁰) Apoll. Rhod. IV, 1217 et schol. IV, 1128 sd. 1153. Mueller. p. 56 n. 14.