Aufsatz 
De rebus Corcyraeorum : P.1. / Jos. Janske
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

simul respiciens, quae Thucydides et Xenophon de situ montis Istones atque urbis tra- dunt, veterum Istonen aeque ac collem illum Xenophonteum eundem esse statuit atque montem, quem nunc appellant Abrahams-Berg, urbi Corfu imminentem; et proptera urbem tum antiquam, tum hodiernam in eodem loco collocat. Sed hanc illorum virorum sententiam falsam esse, Mueller.(p. 4) colligendum esse censet tum ex fragmento Apollonidis ³), tum ex Xenophontis loco(Hell. 6, 2, 7.), ubi narratur, Mnasippum eo, quod collem* να⁴‿οαε évra occupaverit, quominus in ceteras insulaé partes exitus ex urbe quinque tantum stadia remota daretur, impedivisse. Hoc autem fieri non potuisse, si urbem in litore positam statuas. Praeterea de Istone a Mannerto perperam judicatum esse, quod cum colle Xenophonteo confudisset, quoniam haec res definiri nequeat. Verumtamen et ipse Muellerus haad procul ab urbe Istonen investigat in montium tractu, qui per insulam extenti orientem versus ad urbem procedunt. Narrat enim Thncydides, optimates in monte Istone castello exstructo adversariis gravissimum damnum intulisse, dum auxi- lio Atheniensium opprimerentur?). Hoc castellum non in summo monte erat, quod Coreyraei ab inimicis oppugnati in loca altiora regressi sunt, neque vero ab urbe lon- gius distare poterat, quod ex eo egressi ερασέοωνðõ( ο u odet gravissimamque famem effſiciebant. Itaque etsi falso descripsisse in suprema insulae parte Istonen Kiepertum pronuntiaveris, tamen non posse certum quendam montis locum dici, faten- dum est ¹⁰⁹). Quod ad antiquae urbis loeum attinet, si contenderis cum Muellero, Apol- lonidis sententiam verbotenus intelligendam esse et urbem peninsulam non excessisse, mirum sane videbitur, quod tot tantaeque reliquiae, quae antiquitatem sapiant, prope pagum Castrades repertae sunt. Multo majorem urbis partem peninsulam obtinuisse concedendum erit, sed tamen certe aliquam partem extra peninsulam conditam fuisse haud inepte affirmabis. Huic parti tempore procedente nova aedificia adjecta et dilabentibus magis peninsulae domibus Coreyram sensim promotam esse, donec eam sedem, quam nunc tenet, sihi vindicaverit, est verisimile. Etiam sic fortasse, qui to- tam regionem praesens inspexerit, fieri potuisse dicet, ut ab illo colle impediretur, quominus Corcyraei urbe relicta in insulam divagarentur.

Jam quaeritur, ubi arx antiqua fuerit. Dodwellius conjecit, duos scopulos in mare prominentes(zονιμσυ, ab urbe hodierna occidentem versus positos, ubi nunc quoque castelli reliquiae conspiciuntur, arcem illam effecisse, sed hanc opinionem tan- tum Byzantinis scriptoribus niti, quo tempore urbs jam in eum locum, quem hodie te-

²) Schol. ad Apoll. Rhod. IV, 1174 refert, Apollonidem in periplo Europae contendere, Coreyram urbem in peninsula esse.

°) Thucyd. III, 85. IV, 46.

1⁰) Dodwell. I. p. 34. Istonen montem eum esse putat, in quo positum est castellum St. Angelo, quod a portu Hyllaico conspicitur. Good. p. 20 et Kendr. p. 156. de monte Salvatoris cogitarunt, qui sine dubio alius fuerit, ac mons ejusdem nominis in septentrionali insulae parte situs, sed in tabulis geogr. non notatur, nisi in tabula hodiernam urbem exhibente, quam Marmora p. 365 dedit. Ibi non procul a Palaeopoli invenitur. St.-Sauveur. I. p. 91. Istonen montem Olivetum nune appellari tradit: v. Muell. p. 6. Nomen Ithone 103, quod Sicklerus praebet, curet veterum testimonio, quanquam ipse Reichardum erroris convincit, quod in tabula sua geogr. Lethonen sceripserit.