13
mates habitabant, situm in continentem spectasse tradit. Ex Dodwellii descriptione idem est, quem modo commemoravimus inter peninsulam et hodiernam urbem, ubi etiam nunc naves in ancoris esse possunt. Atque eum Scylacem dicentem, unum ex tribus portubus, quibus Corecyraei uterentur, pulcherrimum esse, voluisse denotare, a vero non abhorret*). In hujus portus vicinia etiam navalia erant*). Ab altera eaque me- ridionali peninsulae parte ita ad insulam affluit mare, ut perangusto itinere sursum in terram insinuetur et sub finem portum efficiat ab aestu et impetu aquarum satis tutum. Hune Corcyraei in honorem Hhylli, Herculis ex Metope filii, Hyllaicum dixerunt. Vix tamen ejus faciem hodie agnosces, quum per arenas fluctibus injectas cumulatasque vel perexiguae naves aegre advehi possint. Perperam Goodissonium, non tam Thu- cydidis quam Homeri auctoritate fretum, in hoc uno portu utrumque, et Alcinoi et Hyl- laicum, invenisse sibi visum esse, Mueller.(p. 4) admonuit. Scylax vero tres por- tus, ut supra diximus, Corcyram habuisse memoriae prodit. Quo in loco tertius collo- candus sit, non patet. Ut pro tertio habeatur ille Cassiopes portus, quem Cicero in epistola(s. I.) Corcyracorum nominat, Scylacis contextus verborum non permittit. Muelleri(p. 4) sententia est, Scylacem tertium existimavisse eum, quo insulae Sco- glio di Vido opposito hodiernae urbis incolae praecipue utantur 5). Dubitari nequit, quin Scylax unum illorum flexuum, quos et Alcinoi sinus et Hylli complures habet, pro tertio portu protulerit. Ceteri auctores tertii mentionem non faciunt. Propter du- plicem autem portum legimus duσνυιμοων ꝓραxezα, vioν d. νκφαιαόκρρν et au³μεᷣ᷑ννννοον quia insignes portus habet).
Hodierna urbs per litus e regione peninsulae septentrionale in modum amphi- theatri est porrecta, hinc adjecto pago frequentissimo, cui nomen Manduchio, hinc al- tero pago non minus frequenti, qui vocatur Castrades, unum tantum milliarium Angl. a Corfu distanti, neque longe remoto a peninsula). Prope hunc pagum amplissimne antiquae urbis reliquiae conspiciuntur, quas Goodissonius(p. 16) ambitum 6 milliarium habuisse et centum milia hominum capere potuisse putat. Atque his reliquiis ductus antiquam urbem totum hoc litus amplexam esse sibi persuasit. Mannertus in deſiniendo veteris Corcyrae loco addubitat; modo enim eam ab hodierna meridiem et orientem versus parvo sinu disjunctam exstitisse, modo scriptoribus Neo-Graecis fide habita,
*) Scylax(ed. Klausen.) p. 179.
4) Thucyd. III, 72. 74. m
⁵) Thneyd. III, 72. 81. Dodwell. I, p. 38. Goodiss. p. 14 schol. Apoll. Rhod. IV, 1125. Dio Cassius (ed. Leunclav. 1592. Francof. lib. 50, p. 426.) portum, in quem Octavianus Corcyram a praesidio destitutam occupans naves subduxit, dulcem appellat, quia fluvio eo effluente dulcis ejus adua reddatur. Quum Dio de bellica expeditione agat et Alcinoi portus optimam triremibus stationem praebuerit, non est dubitandum, quim hunc portum dulcem vocaverit. Cfr. St.-Sauv. l. c. tom. I. p. 55.
6) Callim. ap. schol. Dion. Perieg. 494. Apoll. Rhod. IV, 983. et schol., quamquam nonnulli&ν⁵αιονε ver- sui repugnans legunt. cfr. schol. ad v. 982. Prorsus contra auctoritatem scriptorum Hoffmann. 1. 1. p. 2063. de duobus portibus ita disserit: urbs duos habebat portus, unum septentrionalem, alterum orientalem. Hiec Alci- noi portus, ille Hyllaicus vocabatur. 1
⁷) St.-Sauv, tom. I. p. 8. 33, sq. Mueller. p. 4. n. 1.


