Aufsatz 
De rebus Corcyraeorum : P.1. / Jos. Janske
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

toriorum nominibus notionem, quam dicunt, communem facile dignosces. Nunc enim saxa late candentia(Aeuui,μμα, deuude) vel praerupta(AuoPinæpos, auspvvud), nunc colles exprimunt veluti speculas praebentes. Nam in Kæοο⁴an aeque latere vocem, ut in Aidoνν, Euoioma existimo. Clarius notio communis elucet in voce S*⁴αάάοον, sterile montis cacumen designante. Nam omnes montes nudos sterilesque vocari Soldugac auctor est Steph. Byz. 24). Praeter promontoria quae diximus recentiores etiam alio- rum minoris momenti nomina citant ²⁵).

§ 3. De urbibus insul.

Abhinc quum munus Corcyrae urbis describendae subibo, non hoc mihi adrogo, ut accuratam perfectamque veteris urbis quasi imaginem ante oculos proponam. Si enim hoc ne is quidem plane assequeretur, qui terram illam intuendo cognovit, quum pauca ad rem necessaria apud auctores legantur, eo minus mihi, qui Corcyram non viserim, contingeret, ut omni ex parte satisfacerem. Quodsi in iis, quae ad imaginem urbis obi- ter adumbrandam ex veterum scriptis, adhibitis, quae recentiores iu hac re elabora- runt, proposuero, justum ordinem non desiderabis, operam me perdidisse non credam.

De medio fere litore orientali in mare porrecta est lingula, ex septentrionali parte ab insula sinu sejuncta, qui illo tempore, de quo St.-Sauveur scribit, maxime pe- stiferus erat, nomine paludis Calichiopulo, privati cujusdam hominis, qui eam posside- bat(St.-Sauv. t. I. p. S.). In ejusdem sinus parte interiore sub radicibus collis ex montibus perpetuis paullum procedentis hodierna urbs est condita, adjacens ad portum, qui etiam nunc navibus refugium praebet¹). Si veterum Ptychia, id quod verisimile, eadem est, quae nunc Scoglio di vido appellatur, ab hodierna urbe in septentriones recedit ²). KAliam insulam, fortasse eam, quae secundum Thucydidem(III, 75. 79) ante Junonis templum surgebat, pro Ptychia, quo Athenienses aliquando oplimates captos transportarunt, habuisse videtur Schoenwaclder. Dicit enim(p. 22. l. c.): e regione urbis Corfu ante portum inculta est insula, qua munita pro vinculis utuntur. Eadem est, quo bello Peloponnesiaco plebeii optimates abduxerunt. In illo sinu investigan- dus est Alcinoi portus, quem Thucydides(III, 72) prope forum, ubi complures opti-

²⁴) Unus ex quattuor Idae ap. Trojam verticibus audiebat Paldeαe. Memoratur vicus Libyae Dadda (Inde alan àευα) Steph. Byz. s. v. 1 2²³) St.-Sauveur tom. I. initio.

¹) Schoenwaelder. I. c. p. 21. Mueller. p. 3 sq.

²) Ptolem. 3, 14. Ptychiam sub 450⁰ 30 long. et 38⁰ 0 lat. ponit. Quibus numeris comparatis cum iis, quos Corcyrae urbi(cfr. infra) apponit, situm cognosces similem ei, quem descripsimus. Dodwell. I, p. 28. Palm. 382. St.-Sauveur tom. I. p. 34 Ptychiam circuitu duarum leucarum aestimat et milliarium a Corcyra unum abesse putat. Alteram insulam unum fere milliarium a Ptychia magis in altum remotam discernit(St. Di- mitri); tertiam etiam magis in altum ascendentem Kondilonisi(Rohrinsel) vel Pondikonisi(Ratteninsel) secun- dum Hoffmann. p. 2063.