Aufsatz 
De rebus Corcyraeorum : P.1. / Jos. Janske
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

tionem facit, sed eo consilio, ut duorum intervallorum comparationem instituat. Hnic promontorio hodie namen esse Kap Sidari, Sicklerus auctor est et Westermannus, Sidavi Mannertus, quem Sidari scripsisse Muellerus falso refert, nisi errorem typogra- phicum altero utro loco agnoscis. St. Vincent Phalacrum esse hodiernum Kap Angelo autumat, quod propius ad mediam insnlam accedit. Sed non ideo nomen Sidari cum Phalacro conjunxerim, quod parva insula Phanus promontorio Sidari ex adverso posita sit, ut vult Muellerus, quae pro navi Ulixis habeatur; nam Plinius omnino scopulum navi similem non nominatim retulit; sed quod veteres haud dubie nomen ejus promon- torii servarunt, quod propter loci speciem majoris esset momenti. Ubi autem hodie Sidari, ibi majorem angulum efficit insula, quam ubi St. Angelo ²²).

Extrema pars Corcyrae meridionalis exit in promontorium, cui nomen Amphipa- gon, Augçinayoe dzou, ab uno Ptolemaeo commemoratum(3, 14. l. c.), hodie Kap Bianco ²²⁵).

. Quartum denique promontorium, quod scriptores saepe commemorant, vocatur modo Aeuvauuᷣx duoæ, vel Asuzluuk, modo Aeuziudæ, Latinis Leucimme, Leucimma. Priorem formam praebent Strabo et Ptolemaeus, apud duem Casaubonus Aeuutuei αe praefert. Apud Thucydidem altera forma legitur. Spectat autem ad orientem, ab Am- phipago septentriones versus, et hodie vocari alii Lechino, alii Lefchimmo censent. Qui vero, quemadmodum Sicklerus, Leucimmam et hodiernum Bianco idem esse autumant, a Muellero, Thucydidis loco(I, 51) refelluntur;Corinthii ab insulis, quae Sybota appellantur, profecti, dum Coreyraei ad Leucimmen morantur, advehentes Athe- niensium naves prius conspiciunt. Nam sic, praeterquam quod Corinthii magis meri- diem versus versabantur, Corcyraeis etiam ipsum litus conspectum navium subducebat. Quod ſieri non potuit, si Leucimmen Capo Bianco statuis. Practerea mihi ipsum voca- bulum demonstrare videtur, ubi Lefchimmo, Lechino, ibi esse veterum Leucimmam; nam luculenter unum alterius stirpem ostendit ²⁰.

Jam si tum latitudinis tum longitudinis graduum numeris, qui apud Ptolemaeum exstant, inter se comparatis, Corcyrae formam describere voles, prorsus alia evadet, atque ea quam nostrates in tab. geogr. depinxerunt. Ceterum in his quattuor promon-

22) V. praeter Plin., Strab., Steph. Byz. Ptolemaeum in lib.: theatri geographiae veteris tom. 1. et 2. ed. Bertius. Amstelod. 1618. lib. 3. c. 14. Pauly lexic. s. v. Phalacrum Mueller. I. c. p. 3 et nott. Kiepertus et Kutscheit. in tabulis suis item Corcyro promontorium maxime inter occidentem septentrionesque porrectum Phalacrum designarunt. De Phalacro cfr. Artemidor. Ephes. lib. V. geograph. ap. Steph. Byz. s. v. I.

225) Sickler. et fortasse hunc secutus Pauly(in lex. s. v. Amphipagus) hoc promontorium in occidentalem Corcyram transferunt. 1

23) Ptol. 3, 14. Plin. 4, 12. Strab. VII. p. 324. Thucyd. I, 30. 47. 51. III, 79. Mannert. Sickler. II. cc. Mueller. p. 3 nott. is not. 10 refert, ap. Plin. Leucimmen ex verisimili Palmerii conjectura ab Harduino, quem reliqui editores secuti sunt, receptam esse. Mannerti Leucinna scriptorum auctoritate destituta est. Lefchimmo alteri Lechino praeferendum videtur, quod orientalis quattuor provinciarum, in duas aliquando Corcyram divi- serant, nomen tenuit Lefchimo. cfr. St.-Sauveur tom. I. p. 15. Forbiger(in lex. l. Pauly) Leucimma nostrum Bianco an Lechino sit, dubitat. Kiepertus suo loco Leucimmen collocat. Schoenwaelder. I. I. p. 23. Kap.

Bianco et Leucimmen idem esse promontorium opinatur.

2*