10
trajecisset, Nero aliquando auspicatus est cantare. Sexto p. Chr. n. saeculo oppidum nondum erat dirutum et Procopius describit navem, quam mercator quidam ex congestis lapidibus ibi fecisset et Jovi Casio dedicasset. Ad quod opus si dives ille homo iustum idoneumque locum navis Ulixeae explorasse se arbritratus est, non magis erra- vit, quam Plinius, qui hanc de mutata Ulixis navi fabulam in scopulum quendam trans- fert prope Phalacrum promontorinm. Nam si omnino illa navis desideraretur, sine dubio in urbis Corcyrae vicinin quaerenda esset et reperisse sibi visus est Sicklerus in Ptychia insula, de cujus situ etsi sibi non constat. Modo enim ad Phalaerum collo- cat, modo ad Corcyram urbem. Aliud saxum Corcyrae proximum cum navi illa Schoen- wuaelder(p. 22.) comparavit. In loco veteris Cassiopes ecclesia hodie conspicitur, apud quam reliqiuae sunt antiqui castelli in promontorii fastigio. Sponius plures numos, in quibus illius templi imago expressa esset, ibi reperit. Portus nunc est ejusmodi, ut tantum parva navigia in ancoris esse possint. Vicus appellatur Cassopo, quem Sponius ab urbe Corc. duodecim milliaria Ital. abesse affirmat, neque hoc spatii inter- vallum discrepat ab eo, quod modo protulimus ²⁹¹).
Alterum promontorium inter occasum septentrionesque esse perhibetur Phala- crum et disertis verbis Corcyrae insulae illud Ptolemaeus(3, 14.), Plin.(4, 12, 19.), Steph. Byz. s. v. lαααι ͤattribuunt. Strabo autem(VII. p. 324 ed. Casaub.) con- tinentis facere videtur. Ennmerans enim loca continentis ita dicit:„Panormus portus Onchesmus portus, denique Cassope, unde usque Brundusium totidem sunt stadia, 1700, quot ab alio promontorio, magis meridiem versus sito, Phalacro usque Tarentum.“ Itaque Casaubonus quaerit, num sicut Cassiope et in insula Corcyra et in opposita conti- nente, ita et Phalacrum 2y? Sed si rationes intervallorum, quae inter quattuor illa loca intercedunt, quae Strabo recenset, accuratius consideraveris, ipsi Straboni nisi Corcyrae nullum promontoriam in mentem venisse intelliges. Primum enim continentis non re- perietur promontorium, quod eodem spatio intermisso a Cassope occidentem versus remotum sit, quo Tarentum a Brundusio. Tum, quamquam in nostris tabulis geogra- phicis Phalacrum sub eodem fere latitudinis gradu, quo Cassopen, collocatum animad- vertis, tamen veteres Corcyrae Phalacrum magis meridionalem, septentrionalem magis Cassopen sibi finxisse videntur. Certe Ptolemaeus cum Sirahenis sententia consentit, quoniam Cassopen, quam Cassiopen appellat, sub 38° 15 lat., Phalacrum sub 38° 0 ponit. Ceterum Strabo Phalacri, non ut continentis Kn numerum compleat, men-
2⁰) Cfr. praeter Strab. I. c. Ptolem. 3, 14., qui et ipse Cassiopen continentis commemorat, cujus vocis forma et Cassiope et Cassope fuisse videtur. Plin. 4, 12. Cic. ad Fam. 16, 9. Suet. Nero c. 22. Steph. Byz. s. v. Kaοο⁴⁵mν et n. Thomae de Pinedo. Spon. voyage tom. I. p. 121. Procop. de b. Goth. IV, 22. Male Palmerium, quod attinet ad Ciceronis locum, de Cassiope Epiri cogitasse(p. 265), quia omnis dubitatio tollatur codicis Medic. scriptura: in portum Corcyraceorum ad Cassiopen, recte monnit Mueller. I. c. p. 5. n. 10. Nonnulli falso de insula quadam Cassiope cogitarunt.— Goodisson. de insulis Joniis p. 27. Mannert. geogr. Hom. Odyss. I. 13. v. 175 sqq. St.-Sauveur tom. I. p. 3.— Errat autem Hoffmann, qui I. c. p. 2063 dicit, templum Jovis Cass'i ab urbe Cassiope 120 stadia abfuisse. Profecto intervallum, quod inter Cassiopen Corcy- ramque interjectum est huc transtulit.’ 2¹) Holstenius et Salmasius ad Steph. Byz. s. v. Dadl. Strabonis verba eodem modo in telligunt.


