9
seriptis veterum non patet. Sed haud falso dices, eos, nisi ad agriculturam maxime necessarii essent, retinere dominis non licuisse. Itaque si 24,000, tot enim homines 120 naves capiebant, quadruplo nuxeris, centum fere milia incolarum colligentur, quam- quam in hoc numero praetermissi sunt ii, qui ex copiis terrestribus efficiuntur. Quodsi horum quoque eam, quam supra significavimus rationem habueris, non sine jure decem milia incolarum addes. Quorum totus centum et decem milium numerus nimius non videbitur, etsi multi ex aliis terris mercede conducti Corcyraeorum militum ordines amplificaverint. Nam illud expendendum est, profecto haud paucos eorum, qui intra duodevicesimum et sexagesimum aetatis annum essent, propter valetudinem vel aliam iastam caussam impeditos fuisse, quominus arma gererent. Certe inter Corcyram ejus- que incolarum numerum, quem proposuimus, non iniquior intercedit ratio, quam inter Atticam ejusque incolas illo tempore, quo Atheniensium vires florerent. Dicunt enim Atticam, quae tantum 41 vel 45 milliaria quadr. Germ. amplecteretur, 527,600 homines aluisse(Fiedler l. c.). Nimirum ubi ingens, quale Corcyrae, ex libera mercatura lu- crum homines se adepturos sperant; eo se conferre ibique sedes suas constituere so- lent. Ubi nihil nisi egestatem, servitia, dominorum libidines reperire sibi videntur, il- lam vero terram longe defugiunt. Ouot homines hodie insulam incolant, de eo geo- graphi non consentiunt. St.-Sauveur(tom. II. p. 154.) incolas numerum 60 milium su- perare negat ¹⁶), quorum quinta pars in urbe habitet. Encyclopaedia(Ersch und Gru- ber) numerum exhibet 72 milium. Apud Cannabich in geogr.(ed. 1842) 68 milia legimus, quamquam alii multo minorem numerum tradunt. Secundum illos et Berghu- sium ¹⁷), qui Coreyrae urbi 20 milia hominum tribuit, numerum constituere, etsi 60 mi- lium majorem, tamen minorem 70 milium, temerarium non videtur.
Formam insulae, quam supra falci similem diximus, montes fecerunt, qui a meridie septentriones versus ita extenduntur, ut in superiore parte etiam ab occidente ad orientem procedant. Litora propter rupes et saxa saepe speciem praebent asperam, longe minus amoenam, quam aliarum regionum meridionalium ¹⁸). In orientali litore et occidentali plures sinus sunt et portus, qui navibus tutissimos aditus, mansiones maxime tranquillas praebeant.
Promontoria nobilissima a veteribus commemorantur haec. Unum Cassiopeum, ab oppido Cassiope nominatum, in septentrionali insulae parte, quod in orientem ad Onchesmum Cassiopenque Chaoniae spectat. Neque Coreyrae Cassiope confundenda cum continentis, quam alii Cassopen, Strabo Cassiopen vocat ¹⁴). IIla Cassiope, quam Ptolemaeus cum promontorio conjungit, ab urbe Corcyra 120 stadia distans, insignis erat et portu et templo Jovis Cassii vel Casii, ad cujus aram, quum Roma Cassiopen
16) Cfr. St.-Sauv. tom. I. p. 16. 17.
17) Grundriss der Geographie in 5 Büchern, enthaltend die Mathematische und Physikalische Geographie etc. v. Dr. H. Berghaus. Breslau 1843. p. 750.
16) V. Schoenwaelder. I. c. p. 218. Odyss. VI, 404 sd.
¹1⁰) Casaubonus ad Strab. lib. VII. p. 324 meliorum codicum auctoritate motus KGAοονσν restituit, dicens hanc formam et numis et reliquis geographis commendari.
2


