Quod ad vocis etymon adtinet, cum Sicklero faciendum arbitror, qui insulam a praeruptis saxis in mare prominentibus appellatam censet, quum Köosrdœᷣ a u6 ½ (si⁹) deducta sit ²6h. Etiam Corcyrae nomen adhibuerunt ad hanc fabulam contexen- dam: Ex Oceani Tethyosque filiis Peneum et Asopum fuisse, quorum ille in Thessalia manserit, hic in Phliunte sedem constituerit. Ab hoc ex Metope Ladonis inter duos filios filiasque duodecim Corcyram procreatum esse, hane vero a Neptuno abreptam in insulam, quae abhinc Corcyrae nomen obtinuerit. His parentibus Phaeaca genitum, cujus filius esset Antinous ²2)y. Hanc igitur Corcyram, ut gentis matrem, Corcyraei di- vino honore afficiebant, ejusqne caput numis excudebant ²s).
Hodiernum nomen Corfn cum nomine Corcyra cognatum esse vides. Duo enim illi scopuli, le due Mamelle, quibus olim nomen fuit Koouod vel Koguqol, primis medii aevi temporibus hodiernae urbi nomen dederunt ²*). Relliquiae autem antiquae urbis nunc Palaeopolis vocatur, quemadmodum Elis et Mantinea hodie Palaeopolis est- Nee minus illas relliquias incolae voce Chrysida vel Chrisopolis(Chr;sopolis) designant, nescio an ratione habita veteris famae ac splendoris, ut Parma Italorum propter divitias nonnunquam Chrysopolis audiebat ²⁰).
§ 2. De Corcyrae situ, forma, magnitudine.
Coreyra insula a 37° 40 usque 38° 12 in long. extenditur, et a 39 ⁰° 22 usque ad 39⁰ 46 in lat. ¹). Dissentiunt numeri, qui leguntur apud Muellerum(I. c. p. 1) se- cundum. Gauttier in libr: Kruse, Hellas p. 596.: long. 17° 22— 46 50, lat. 39° 31˙— 49/ 10“. Ab his iterum maxime discrepat Kiepertus, qui in tabulis geographi- cis, summa cura et diligentia effectis, novissime insulae situm descripsit(ann. 1841.). Is extendit insulam a 17⁰ 18/— 49 in long. a 39° 20/— 50 in lat., ut latitudo fere longitudinem aequet²). Tanta rationis discrepantia maxime offendit. Quodsi Manner-
26) Cfr. Welcker. p. 262.— conferri potest cereyrus(4ειαμνιοο⁷), piscis in fine scopulorum habitans.
27) Diod. Sic. 4, 72. cfr. Paus. 2, 5, 2, Steph. Byzant.(Dind.) vol. II. p. 710. quamquam nec de Asopi origine nee de nominibus filiorum Asopi nec denique de num ero nominibusque filiarum ejus consentiunt. cfr. Pind. Olymp. 6, 84. et schol. Pind. Isthm. 1. Apollod.(ed. Heyne) lib. III, 12, 8 6.
²⁸) Eckel. vol. II., p. 179. Mionnet. II. p. 73. Phliasius Asopus saepe confunditur cum Boeotio. Mueller 1. 1. p. II. n. I1. Corcyrae statuam Phliasii Olympiae dedicarunt. Pausan. V, 22, 5. illam de majore Corcyra narrationem alii in minorem transferunt: Argonautas in insulam(minorem) venisse, quo Neptunus Corcyram, Asopi filiam, amore commotus a Phliunte duxisset. Nautas subnigram in nigra silva conspicatos insulam εαιναη nuncupasse. Apoll. Rhod. IV. v. 566 sqd. 4
23) Mueller. 1. I. p. 1. n. 2.
²⁰) Mannert. geogr. St. Souveur I. p. 8 St. Vincent: histoire et description des iles Joniennes p. 325. Mueller. I. c. p. 4. ceterum de antiquis Corcyrae nominibus efr. Mazocchi. Neapol. 1742. Hic in explicando ad linguas Semiticas confugit.— Sturz. ad Hellan. p. 81. Goeller. de situ Syracus. p. 255.
¹) Ersch uni Gruber: Encyklopädie s. v. Korfu. 2) Krusius et Kiepertus circulos long. a Parisiis numerant.


