Aufsatz 
De rebus Corcyraeorum : P.1. / Jos. Janske
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

tus veteres geographos vituperat, quod nimis obliquam Corcyram descripsissent, recen- tiores, quod fere directam propuissent, hunc errorem, si error est, evitaverit Kiepertus.

Longior est insula, quam latior et ita inter Epirum et Calabriam porrigitur, ut, falcis weluti curvatura effecta, in parte septentrionali ad continentem proxime acce- dat. Ibi fretum, quod tutissimum est, fere duas leucas Gallicas amplectitur s8). Ab- hinc, ubi ex Chaonia Posidium) promontorium propendet, insula magis atque magis recedens, illo tantum loco prominente, ubi urbs Corcyra est, denno partem meridiona- lem, postquam latissimum freti intervallum dnodeviginti leucas Gallicas non supera- vit 5). Thesprotiae adeo nppropinquat, ut mari interfluenti septem milliaria(haud dubie Romana) relinquantur 6). Thesprotiae oppositam esse insulam, Plinius(4, 12.) et Scymnus Chius(Vv. 445.) tradunt, sed etiam Chaoniam attingere rectius Scylax admo- net). Distat Coreyra, caput insulae a Buthroto, Chaoniae oppido, 12milia, ab Acro- cerauniis secundum alios 50 milia passuum secundum alios 700 stadia, quae efſiciunt 87,500 passus, a Leucade 700 stadia, et hac in re consentit Agathemerus(p. 10 Huds.), nec Plinii calculus multum differt, fere 86 milia passuum statuentis, nec Dod- wellii(itin. I. p. 48.), qui spatium ab hodierna urbe usque ad St. Mauram 64 millia- riorum Anglicorum aestimat. Kendriek vero, qui in libro: de Jonicis insulis p. 153 im- mane quantum discrepats), non est audiendus. Jam quod Plinius sibi ipsi contradicens alio loco(II, 112.) a Corcyra ad Ceraunios montes 132 milia quingentos passus pro- fert, id eo explicatur, quod hoc loco Artemidori rationes in Romanos modos transla- tos reddidit). Idem fere spatium, quod inter Leucadem et Corcyram, inter Actium est et Coreyram, et Cicero hoc iter secundo vento usus uno die confecit. Paullo plus spatii intercedit inter Corcyram et Brundusium. Nam Corcyra in illam urbem proſici- scens Cicero noctem atque diem et, postquam Hydrunte infra Brundusium pernocta- vit, quattuor sequentis diei horas consumpsit ¹⁰).

Non esse fidem habendam Scylaci(ed. Klausen p. 253.), qui, insulis maris interni ex magnitudine ordinatis, undecimam Corcyram nominat, vel eo patet, quod lo- cum ei post Samum, quam minorem esse novimus, attribuit, Sardiniam autem Siciliae aperte majori praefert*). Nec magis verum tetigit Plinius, qui(I. I.) contendit, in- sulam passuum 97 milia in longitudinem patere, ex quibus numerus milliarium geogra- phicorum altero tanto major efficitur, quam quantum recentiores ratiocinando protule- runt. Mueller.(p. 7.) ambitum octoginta, longitudinem octo, maximam latitudinem

³) St.-Sauveur tom. I. p. I. 2. de mari Jonio et Adriatico v. Mueller. p. 2. n. 4 et 5. Ceraunii montes pro finibus habebantur maris Jonii et Adriatici efr. Hoffmann. I. c. p. 2053.

) Ibi Thesprotiae et Chaoniae fines esse Ptolemaeus statuit. Mannert. VII. p. 646.

5) Secundum St. Vincent p. 323.

) V. quos loc. citat. Mueller. p. 2. n. 8. accurate fretum St.-Sauveur describit. tom. I. p. 2 sqg.

) V. Hekataei Milesii fragmenta. Scylacis periplus ed. Klausen. 1831. p. 173. 179.

8) V. Mueller. 1. c. p. 2. n. 6.

*) Hoffmann. I. I. p. 2053.

1⁰) Cic. ad Famil. 16, 9. v. Plin. IV, 12. Strab. II, 164. et p. 105, extr. Mannert l. c. Mueller. I. c. p. 2.

1)) Efr. Muenler. p. 6 et p. 7.