Aufsatz 
De rebus Corcyraeorum : P.1. / Jos. Janske
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

Inter vetustissima Corcyrae nomina etiam Maudic legitur, quod quoniam item a forma desumptum est, non offendit, quod commune habuit cum aliis insulis, velut cum Euboea, cum Chio, cum Aspide(Arconneso), cum Icaria. Sed iterum rejecta terrae forma fabulosam nominis originem excogitarunt. Dicunt enim, a Junone Macrida, quae prius in insula Euboea habitasset, odio esse vexatam, quia Bacchum a Mercurio nu- triendum suscepisset atque ex sede expulsam. Commigrasse autem in insulam Corcy- ram, ibique in antro quodam magno cum exitu duplici habitantem cibaria deo praebuisse- O0b hanc rem fertilissimam postea terram deorum numine redditam ²). Jam quum verba similiter sonantia conjungere soleant grammntici, illam Macrida deam, Aristaei filiam, Bacchi nutricem, quae Titanes ialce spicas demetere docnisse, Phaeacibus bene fecisse fertur, et Macridiam peninsulam Corcyrae oppositam, quam aliquando Euboeenses, ab Euboea Macride oriundos, incoluisse dicuntur, et Macrones, habitantes a Ponto Euxino orientem versus in Colchorum vicinia, confuderunt atqque omnia ab una Euboen Macride deduxerunt. Secundum Euboeam insulam locns quidam Corcyrae nomen Euboeae ob- tinuit?), sed nusquam inveni, totam Corcyram, id quod Muellerus(p. 10) profert, antiquis Euboeam esse appellatam s21).

Aeque fere universalem notionem obtinuisse videtur nomen oyoc. Nam prae- ter Argos Pelasgicum, Achaicum, Amphilochicum, Troezeninm), Corcyram quoque Argos esse nuncupatam, Eustath. ad Dion. Perieg. v. 494 auctor est, haud dubie Ste- phanum Byzantin. secutus 1⁰). Et revera Macedones ac Thessalos quemlibet campum Argos nominavisse, Strabo p. 372 tradit et Mustoxides(I. I. tom. I. p. 20) etiam ho- die Graecis Argos quemvis campum signiſicare refert ¹⁷).

Post Drepani nomen innotuisse traditur Nxegia ve]l αuαναν p(uijοο) vel OPaldxic vel Satαuiα(vioc), Latinis Scheria, Phaeacia.

Quamquam infra in memoriam revocabimus, non esse Scheriam Corcyram, ne- que Corcyrae Phaeaces Homeri habitasse, tamen quoniam perpaucis exceptis plerique omnes tum Corcyrae incolae tum auctores et Graecorum et Romanorum id credide- runt, nomen illud hoc loco non praetermittendum duxi. Nonnulli ex recentioribus Sche- riam et Phaeaces ex lingua Phoenicia vel Arabica proſicisci dicunt. Sicklerus terram frnetuum plenissimam Phoenicum esse Schéchar, Obstwein, Rebenwein censet. S. Bochartus illad nomen ex Phoenicio Schara, mercaturam denotante, deducit, quem-

) Apoll. Rhod. 4. 1131. 1138. 540 et schol. Seymn. Ch. 567. Bernhardy ad Dion. Perieget. v. 766. Eustathius ad. v. 520. Pauly: Real-Encyclopädie der klassischen Alterthums-Wissenschaft s. vv. Chius, Icarus. Eustath, ad Dion. Perieget. v. 494. Aristot. ap. Strab. X. p. 445. propter duplicem antri exitum nova ratione explicantes Liberum teoιανο vocarunt. Schol. ad Apoll. Rhod. 4, 1131. 983. 1, 1023. 2, 302. 4, 1175. 4

7) V. infra ubi de insulae locis disseretur.

) Muellerum sequitur S. F. G. Hoffmann. in lib.: Griechenland und die Griechen im Alterthum mit Rück- sicht auf die Zustände der späteren Zeit 1841. p. 2054.

) Steph. Byz. undecim urbes sub nomine Aoyos enumerat. 4

¹⁰) Welckerus 1. 1. censet, Steph. Byz. ex antiquis, illis carminibus, quae Eoea dicuntur, hausisse.

11) Confr. Strabo. p. 369. 1*