Aufsatz 
De rebus Corcyraeorum : P.1. / Jos. Janske
Entstehung
Einzelbild herunterladen

§ 1. De nominibus insulae.

Corcyra insula, Epiro opposita, quam discerni oportet ab illa minori ejusdem nominis magis septentriones versus in- mari Adriatico sita, a Graecis plerumque appellabatur Klozvoa vel Kdozvoa, interdum Aoendvy vel Aoëmawoy, Mazgle, Aoyoe, saepe Txeoia, Paidao pi vel Sœculg, Patuvid, a Latinis Corcyra, Phaeacia. Recentiores eam Corypho et Corfu nominaverunt. Primis temporibus insula nomen AOειιανον⁵ Aosnduο]) habuisse dicitur, propter formam falei similem, qune aliis quoque locis illud nomen tribuit, ut promontorio occidentali Siciliae, ut Achaiae promontorio et Lyciae urbi et Bithyniae ad Propentidem et Libyae, sicut duabus prope Lebinthum insulis et monti cuidam Aethio-

piae ¹). Ad falcis notionem exprimendam Lycophron in Alexandra(V. 762. 869.) vocem

exhibet Aonν ²). Sicklerus(in geographia s. v. Corcyra) negat vocem Aoınαor ad primam aetatem pertinere, sed esse inventam ex insulae forma posterioribus temporibus. Rectius Welckerus nihil obstare censet, quominus illa vox sicut Macridis revera postrema fuerit*). Quod vero pro antiquissima habeatur, ideo nunquam usu receptam fuisse judicare (Maeller. I. 1. p. 9), temerarium videtur. Sed poëtae et grammatici veteres, spreta insulae forma, aliam nominis Aoemdwou originem finxerunt, contendentes, illud niti vel in falce, qunm Saturnus, Urano detruncato, in mare Corcyrae adjacens dejecerit, et ex dei mutilati genitalibus duo illa saxn ante Corcyrae portum facta esse et ex san- guine in insulam defluente Phaeaces natos*), vel in illa, qua Jupiter contra Saturnum usus sit, vel denique in illa, quam Ceres ad frumentüm demetendum a Vulcano accepe- rit. Et ex hac quidem fabula nata est dea Drepane, nutrix Phaeacum).

¹) Plin. hist. nat. lib. IV. c. 12. Strab. lib. VI. p. 269. D. ibi not. Casaub. Dionys. Perieget. v. 494 (edit, Bernhardy) et not. Eustath. efr. schol. Apoll. Rhod. 4, 983.

²) Stephan. Byzantin s. v. Aosrxdy(edit. Dindorf.) et nott. vv. dd. Tzetzes ad Lycophr. v. 762. 869. Siciliae urbem etiam 104‿ανα(03081500⁸) vocatam esse Stephan. Byzantin. refert. cfr. Apoll. Rhod. 4, 983. schol. Rustath. Odyss. 5, 34. Goeller: de situ et orig. Syrac. p. 254. Mustoxid. I. p. 18. Ovid. Fast. 4, 474.

²) Welcker. in lib.: Rheinisches Museum von Welcker und Näke, 1. Jahrgang: Die Homerischen Phäaken und die Inseln der. Seeligen. p. 275.

4) Hodie saxa illa vocari le due Mamele, Sicklerus refert secundum Dodvell itin, tom. I. p. 37 sqq. eadem haec saxa, quae pro navi Ulixis habet, innuere videtur Schoenwaelder. in lib.: Erinnerungen an Griechen- land. Brieg 1838. p. 22. Schol. ad Apoll. Rhod. 4, 983. 986. Stephan. Byzant.(ed. Dindorf.) volum. III. p. 618. p. 1214, Tzetzes. ad Lycophron. 762. 869. Pausan. 7, 23, 4. Taschuke Pomp. Mel. II, 7,§ 10. Schol. ad Apoll. Rhod 4, 991. 992..

5) Fabulosam falcem etiam in nonnullos eorum locorum, quos supra commemoravimus, transferunt veteres. V. Pausan. I. c. Stephan. Byzant.(Dind.) tom. I, p. 159. Servius ad Virgiliunr 3, 707. St.-Sauveur. I. pag. 39 ex recentiore geographo(Busching. geog. Ven.) novam proponit fabulam, ex qua Corcyrae nomen Drepano inditum sit: Jupiter et Neptunus quodam odio abalienati in Corcyrae litore rixam composituri erant. Jupiter satis habuit, fratris tridenti nonnisi falcem opponere, Tamen superior evasit. Hinc insula Drepane est vocata.

.