Pracfatio.
(Auum Corcyraei quondam multo maiores, quam pro insulae circuitu exspectares, opes comparaverint atque tantam vim in reliquos Graecos exercuerint, ut omnium rerum momentum facerent; non indigni esse videntur, quorum et terra accuratius describatur et res gestae copiosius exponantur. Atque exstiterunt, qui hoc munus susciperent: 1) Historia di Corfu, scrips. Andreas Marmora. Venetiac 1672. 2) Quirinii primordia Coreyrae. Brixiae 1738. 3) Biagi de veteri Corcyr. rep., in ejus monumentis Gr. e mus. Nan. Romae 1784. 4) A. Mustoxides in lib.: IIlustrazioni Corciresi. Milano 1811— 14. 2 voll. S. 5) Voyage historique, litteraire et pitoresque dans les isles et possessions ci- devant venitiennes du levant, savoir: Corfou, Paxo etc. par André-Grasset St.-Sauveur jeune. tom. 1 et 2. a Paris. an 8.— 6) De Corcyraeorum republica, scr. G. C. A. Mueller. Gotting. 1835.
Nr. 2. et 3 inspiciendi copia mihi non fuit. Reliqui, excepto Muellero maxi- mam quidem rerum multitudinem congesserunt, sed judicio usi sunt parum probando, ut non supervacaneum videretur, laborem de integro suscipere. Muelleri autem liber quanti existimandus sit, tantum abest, ut sententiam proferam, quum Academico philo- sophorum ordine Gottingensi praemio ornatus sit, ut etiam excusatione opus videatur, quod, quum ille nihil reliqui fecerit, ego veluti acta agenda sumpserim. Sed primum Muellerus ex suo consilio nonnulla magis tetigit duam explanavit, deinde sunt quae- dam, de quibus ab illo dissentiendum putavi, ut de primis incolis; denique posterorum quoque temporum rationem habere volui.


