Aufsatz 
De Arati Solensis aetate Quaestionum chronologicarum specimen primum / Reinhold Koepke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

20

XVII.). Una cum Arato in aula Antigoni versabatur. Callimachum C yrenaeum sub Ptolemaeo Philadelpho rege vixisse aetatemque ad Euergetam produxisse pueri norunt. De cujus aetate accuratius describenda, quam ego institui, quaestionem, quum longior esset, quam quae huic subjungi posset libello posthac alio loco publici juris facere constitui. Id dixisse hoc loco satis habeo, Callimachum non minus apte cum Arato esse compositum, quam Theocritum(in vit. p. 809 Kiessl. cfr Fritzsche Theocr. p. 3). Duo jam restant homines in litteris praeclari, quorum memoria computationem nostram perturbare videatur. De Phileta enim, ut a certioribus ordiamur, cujus alter et quartus biographus injecit men- tionem(biogr. 56. 6, 60. 6), Rudolfus Schulze post alios nuper in dissertatione philologica, quam de re- bus Hermesianacteis scripsit, postquam fusius de Coi vita explicavit, quaestionis summam paucis verbis comprehendit hisce(p. 17):Philetas natus videtur esse ol. 108 109. In ipsa patria insula Co scholam eum instituisse putare licet cui clarissimi posthac et grammatici et poëtae Hermesianax, Theocritus, Ze- nodotus alii interfuerunt. Fama ejus et carminibus et studiis grammaticis parata ita extensa fuit, ut. dignus haberetur, qui Philadelphum institueret; probabile igitur est eum ad munus hoc suscipiendum fere ol. 121 Alexandriam profectum esse. Ob famae claritatem non multo postea vel paucis aliquot post mor- tem annis statua ei a Cois civibus posita est cujus mentionem Hermesianax facit. Diem ultimum videtur sub ol. 123 obiisse. Rectam esse hanc ejus computationem ipse ego cognovi aliisque comprobavi argu- mentis in ea quaestione, quam de Callimachi aetate institutam esse supra commemoravi. Hoc vero loco confirmasse satius duco, Philetam, si accuratiorem verbi significationem spectamus, aequalem non fuisse Arati, sed dimidio fere saeculo priorem, dum Solensis adolescentulus aut in ludum itaret litterarium aut jam Menedemi interesset scholis, in Alexandria urbe mortem obiisse. Vides, Philetam Aratumque uruxudaa, quo verbo uterque usus est biographus, jure dici non posse. At enim omnia ista verba duyffucte, 1-6- xooros, ovveyyſwy alia, in quae sexcenties apud biographos incurrimus, non tam perfectam quandam tem- Porum aequabilitatem, quam universam aliquam tempestatem vel regis gloria vel philosophi ingenio vel poëtae laude insignem significare quis est qui nesciat?(efr. Ritschl. l. 86). Quare nil profecto Philetae nomen habet offensionis; nam multo quidem major fuit Arato, sed ipse quoque florebat iis temporibus, quae Philadelphi discipuli nomine signantur. Majores dubitationes Menandri nomen movebat apud viros doctos, quod semel legitur in quarta Arati vita(biogr. 60, 6). Licet ea, quae de Phileta disputavimus, optimo jure translata ad Menandrum poëtam comicum celeberrimum neque enim credo alium ejusdem nominis hominem hic intellegi posse(cfr. Fabric. bibl. gr. II. 454 not.) facile expedire videantur quae sunt dubia(docet enim inscriptio apud Corsin. F. A. IV. p. 76: Mérardooc fioxstdoue Kngucusug ypevijn emi aονεοντνοο 2οσιeνέονεᷣ(ol. 109, 3): erslsurhosy r» aad* 6 end dexoνros Cutmmov xœrd 16 xο* àν εos ric IIrolεuααdou ro orsoog Saeεtaν(ol. 122, 1), multique alii ei suffragantur); verum tamen clari Atheniensis comici memoriam inter poëtas illos Alexandrinorum aetate nobiles ejusque dissimillimos vix esse aptam Meinekio(Anal. Alex. p. 215) nemo non assentietur. Mendum in eo nomine latere eo, quo solet, ingenii acumine recte vidit; remedio, quod adhibuit ad locum sanandum, nil proficitur. Conjecit enim legendum esse Matudeio, de cujus aetate(cfr. Mueller hist. gr. III. p. 334) nil usquam inventum est, quod Arati aequalem eum fuisse comprobaret. Qua re Meinekii emendatio, quum per se certo quodam fundamento plane careat, tum maxime eam ob causam non satis idonea videtur esse, quod Maeandrius, sive idem est, qui aliis locis Leandrius vel Leandrus Milesius vocatur, id quod voluit Mueller(l. I.), sive distin- guendus est ab scriptore illo, qui de rebus patriae urbis commentarios confecit, quum haud dubie igno- bilis fuerit scriptor et laude litterarum inferior, parum apte in numero refertur poëtarum ornatissimorum et longe principum. Alteram viam iniisse video Ritschelium(l. p. 86 n.); Menandri enim nomen per- peram pro Nicandro scriptum esse vir doctissimus conjecit, quum una excepta tertia ceteras Arati vitas, quas et propter rerum aequabilitatem et verborum similitudinem ad communem quendam fontem refe- rendas esse patet, Nicandri mentionem omnes habere intellegeret. Et est restituendum Nicandri nomen;