Aufsatz 
De Arati Solensis aetate Quaestionum chronologicarum specimen primum / Reinhold Koepke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

neque tamen ita, ut Nicander mathematicus quidam vel astrologus a Colophonio diversus intellegatur, quem fictum esse Schneider(Nicandrea p. 10 sq.) luculenter edocuit. Colophonii poëtae aequalem. Aratum fuisse scripserat biographus quartus, quum eodem captus esset errore, quo qui fabulam istam de Arati et Nicandri amicitia veram esse crederent. Quo de errore Schneider(I. I.) ita explicavit et accurate et considerate, ut, si de Nicandri actate hoc loco denuo quaererem, ligna in silvam ferre viderer. Quae quum ita sint, quod supra dixi, non obstare computationi meae eorum virorum tempora, qui ad eandem cum Arato a veteribus biographis referantur aetatem, id me meo jure dixisse certe non negabis.

Sed accuratius descripta, quantum quidem in tanta et nuntiorum penuria et auctorum veterum in- curia fieri potuit, Arati Solensis aetate, sit jam hujus disputationis modus. Quam enim institui quaestio- nem, eam pro mea parte absolvisse mihi videor. Quum vero cujusvis quaestionis finis sit inventio, ut ait Cicero, ne hoc quidem loco alienum esse arbitror, quae effecimus hac disputatione, quantulacunque sunt, in summarii angustias coacta sub unoque quasi aspectu posita paucis adjicere. Sunt igitur, quas ego deinceps vel diligentius denuo ad calculos revocavi vel inquirendo inveni novas, temporum descriptiones, quae quidem ad homines pertineant in litteris illustres, hae:

Persaeus Citiensis natus est ol. 118, ½(308⁄9⅓); triginta aliquos annos natus ol. 125, 4(276) ad Antigonum Gonatam, Macedoniae regem, profectus mortem obiit paulo post cladem Corinthiacam, quae facta est ol. 134, 2(243).

Heraclides Ponticus in vitam venit ol. 98/9; Platonis scholae vicarius praefuit adolescens aliquos viginti annos natus; mortuus est sub initium saeculi tertii.

Menedemus Eretriensis lucem aspexit ol. 102, ¾¼(370); sub initium anni 351(ol. 107, 1) Pla- toni imnotnit; non ante ol. 120 Eretriam reversus, postquam aliquot annos reipublicae admini- strandae praefuit, vita excessit exeunte anno 276(ol. 126, 1) in Macedonia.

Zeno Citiensis natus est ol. 106, 1(356); Athenas venit ol. 111, 2(334), scholae pracesse coepit ol. 116, 1(316), diem supremum obiit ol. 130, 3(258).

Dionysius Heracleota in lucem est editus ol. 115 ¾(318/7) et de vita decessit Athenis octo- ginta fere annos natus ol. 135, ¾(238/7).

Timo Ppliasius natus est ol. 114; quadragesimo fere aetatis anno Athenis domicilium suum ac sedem constituit, mortuus est ol. 136.

Cleanthes Assius circa ol. 114 natus; postquam pugil fuit, inde ab anno 277(ol. 125, ¾) Zenonis fuit discipulus; deinde Stoicorum scholae ipse aliquot annos praeerat et mortuus est paucis annis ante ol. 135.

Aratus Solensis in vitam venit ol. 119, 4(300); Athenis vicesimo quarto aetatis anno in Mace- doniam cum Persaeo est profectus, ubi ante ol. 135, fortasse circa annum 248(ol. 133), prae- matura morte est absumptus.

Vides igitur in hanc ipsam quaestionem cadere illud Senecae: Multum adhuc restat operis mul- tumque restabit, nec ulli nato post mille saecula praecludetur occasio aliquid adhuc adjiciendi. Quodu- tinam alterum quoque ab eodem dictum ad eas res, de quibus quaesivimus, non minus apte pertineat: Veniet tempus, quo ista, quae nunc latent, in lucem dies extrahat et longioris aevi diligentia!

Dr. Reinhold Koepke.

Operarum errores. p. 8 v. 20 post temporibuus inserendum est successorum legendumque v. 24 adductas.