19
tum quidem potui, omnia composui testimonia atque explicavi, quum ex iis, quae restant, aequalium phi- losophorum grammaticorum poëtarum vitis accuratiores, quae ad Arati aetatem vehementer pertineant, temporum descriptiones exprimi vix queant, aptissimum videtur esse, omnium earum rerum, quas adhue usque exposuimus, ratione habita, quid longioribus nostris quaestionibus effectum sit, jamjam circumspi- cere exactissimoque judicio examinare. Primum enim Aratus Solis patria urbe relicta Eretriam se contulit Menedemumque audiebat philosopbiae praecepta docentem; deinde Athenas est profectus ibique Mene- cratis Ephesii grammatici, Timonis Phliasii medici(cfr. Wachsmuth J. p. 5. et biogr. 54. 66, 56. 12, 60. 23), Dionysii Heracleotae artem mathematicam docentis, Persaei Citiei philosophi scholis intererat, ut jure a Oallimacho olupodνμαμςᷣ dse appellaretur. Postremo cum praeceptore suo a. 276 in Macedoniam pro- fectus magna florebat laude poëtica. Quibus ex rebus quum cogi possit, priores certe adolescentiaé annos, cum in Macedoniam proficisceretur, egressum eum fuisse, a. 276(ol. 125,4) Aratum ad firmiorem aetatem jam prbvectum fuisse haud injuria statuere nobis videmur. Sed ne natalem ejus annum longius remo- veamus, prohibet quum Persaei aetas, qui c. ol. 118 natus(cfr. p. 7) Arati erat praeceptor, tum maxime id, quod tertius narravit biographus(biogr. p. 58. 18), clarissimum poëtam apud Antigonum primum suum composuisse carmen 15 elg 10„ Ilävu rig Aexadluc.(Quam ob causam cum summa, quam talibus in rebus assequi licet, probabilitate statuimus, natum fuisse Aratum sub finem saeculi quarti i. e. ol. 119, 4,*4) at- que quarto et vicesimo aetatis anno ad Antigonum Gonatam transmigrasse. Quo vero anno mortuus sit pro certo dici non potest. Ritschl(l. p. 87 n.) et qui eum sequitur Schneider(l. p. 15), quum Nican- drum Colophonium ol. 145 natum fuisse suspicarentur, haud obliti eorum verborum, quae apud biogra- phum quartum(biogr. 60. 21) leguntur: 6 Nααε⁴ρα ν⁵ Ʒαi 51uεπνπασσιι„εε τεεοοο ραtνrᷣ,poëtam Solensem circa annum 248(ol. 133) decessisse non sine veritatis specie conjecerunt. Sed quamquam, quo sensu sori- ptor, quem laudavi, illa verba posuerit, recte interpretari utrumque virum doctum non negaverim, tamen, ex qua tota eorum computatio pendet, Nicandri aetas nondum ita circumscripta est certisque definita termi- nis, ex qua certi quidquam de Arati morte effici cogique quiret. Acquiescendum igitur nobis in eo erit, quod supra exposui(p. 5), Aratum mortuum esse ante annum 239(ol. 135, 1) atque absumptum prae- matura morte.
Neque, ut ad extremum illud veniamus, huic computationi uno excepto apertissimo errore, de quo postea paucis erit explicandum, obstant eorum virorum tempora, qui ad eandem cum Arato aetatem ab auctoribus veteribus referuntur. Aequales enim cjus fuisse alius alio loco scripsit Zenonem Citieum, Alexandrum Aetolum, Philetam Coum, Antagoram Rhodium, Callimachum Cyrenaeum, Menandrum Athe- niensem. Et vero Zenoni illi cum Arato consuetudinem quandam intercessisse supra ostendimus(p. 3 n. 4), interque eos litterarum commercium fuisse docet biographus tertius(biogr. 58, 22). Alexander Aetolus, nobilis Alexandrinae plejadis tragicus, eadem cum Arato actate florebat.(Quam rem complures aperte affirmant auctores, quorum testimonia collecta extant apud Capellmannum(de Alex. Aetol.) et Meinekium(Anal. Alex. p. 215). Id licet fortasse suspicari, Alexandrum et natu minorem fuisse Arato et ei superstitem, quod inter eos nominatur, qui Aratum dicuntur commentariis illustrasse. Quamquam ne id quidem pro certo potest affirmari, quum in eorum numero(efr. Petav. Doctr. temp. III. p. 147) scriptores omnes etiam Arato aetate majores commemorentur, qui de astris scripserunt(efr. Capellmann p. 5. n. 9). Neque dubium est, quin Antagoras Rhodius iisdem temporibus clarus fuerit, de quo scripsit pater meus carissimus in eo libello, qui de hypomnematis graccis inscribitur(Progr. Frid. Werd. Gymn. 1842. p. 32). De ejus aetate, ne longius abeam, consentiunt Diogenes Laértius(II. 133) Pausa- nias(J. 9) Hegesander Delphus(ap. Athen. VIII. 340 f) Plutarchus(Symp. V. 2 et Apophth. Antig.
34) Recte igitur, quamquam haud satis accurate, et Ritschl(Al. Bibl. p. 88) scripsit: Wir werden hiernach für die Geburt des Aratus bis zu ol. 118/9 zurückgewieſen, ei Schneider(Nicandr. p. 13) Aratum non post annum 295 natum esse statuit. A vero multum aberravit Lincke(de Callim. vit. et scriptt. p. 8), quum scripsit Aratum ol. 116 in lucem esse editum.


