Aufsatz 
De Arati Solensis aetate Quaestionum chronologicarum specimen primum / Reinhold Koepke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

18

annus ex Diogenis verbis colligi potest, qui scripsit(VII, 167): Stο⁴ς απσέεν 1d+⁴oενπτ dourt cœrtorosiye. Circumspectis enim omnibus rebus rationibusque subductis, si natum esse Dionysium suspicor ol. 115 mortemque obiisse ol. 135, a vero ne valde aberrem vix vereor. Quam rationem, si praeceptorum ejus, quae supra descripsimus, tempora memoria tenueris, constare non negabis. Primum enim in ipsa patria urbe audivit Heraclidem Ponticum, quem ad tertii saeculi initium vitam produxisse hacc docet nostra computatio, deinde Alexinum Elide et Menedemum, quem hanc ob causam non ante annum 300 Eretriam se contulisse dicimus, postremo Athenis Zenoni se tradidit in disciplinam, atque, postquam ipse docere coepit, quem adolescentem artibus mathematicis antea ipse instruxerat(biogr. 56, 7), Aratum, quum ce- leberrimus factus esset poëta, amplectebatur et in carminibus suis imitabatur(D. L. VII. 167: xar'* dexds uty georddεμιμινςο μ nανοdαłσονς eεxεloεs πυννmαπ mera de a ouro dnsdeoxero CA», d ο*). Praeter Persaeum et Dionysium Menecrate Ephesio grammatico, Timone Phliasio, Mene- demo Eretriensi Aratum praeceptoribus usum fuisse Suidas narrat. Quoniam de Menedemo supra(p. 8 sq.) fusius exposuimus, reliquum est, ut de Menecratis et Timonis aetate scribamus. De utroque summa est nuntiorum inopia. Nam de Menecratis tempore unum habemus compertum hoc ipsum, Arati eum prae- fuisse primis studiis; praeterea Varro tradidit(d. r. r. I. 1.9) de re rustica eum scripsisse, ex quo libro se hausisse profitetur Plinius(H. N. ind. lib. VIII). De Timonis aetate Wachsmuth in eo libro, quem sae- pius laudavi,(p. 17) ipse quidem pauca seripsit, sed, qui in ea quaestione plus operae laborisque con- sumere vellent, iis quamnam viam ingrederentur digito quasi monstravit. Constat enim poëtam Phliasium, ut philosophiae operam navaret, primum Megaram se contulisse Stilponemque secutum esse praeceptorem (D. L. IX. 109). ³³) De Stilponis vero aetate, quamvis planius et plenius exponi nil posset, id tamen exploratum esse supra(p. 11 n. 18) diximus, vitam ejus producendam esse ad extremos quarti saeculi annos. Rectissime igitur Timonis aetatem, ut qui et Stilponis fuerit discipulus et Arcesilai scripserit rEOldewnyoy(D. L. IX. 115) ejusque in Sillis fecerit mentionem, ut demortui, et ryòg kveyfjeovra(D. L. IX. 112) vitam fmierit laboriosam et exercitam, ita statuendam esse puto, ut ol. 114 natum eum esse decernamus diemque obiisse ol. 136 paucis annis post Dionysium, quem in Sillis suis adhuc vivum per- strinxerat. Athenis vero, ubi Arati fuit praeceptor, domicilium suum ac sedem paucis annis ante Persaei Aratique profectionem eum constituisse variis iis rebus veri simillimum redditur, quas ad id tempus at- tigerat inceperat abjecerat homo per multos casus expertus. Itaque quamquam distinctius pro certo af- Hrmari nihil licet, tamen ol. 124 Timonem Athenas transmigrasse cum probabilitate quadam conjici potest. Quoniam de eorum virorum temporibus, quorum vel gratia vel disciplina usus est Aratus, quan-

TIc' osrog arlaog eru‿αιεᷣsrα τνναα ee⁴ςέρ

G‿ιεςσα ευπιέμαινν, 1 A1GGοος, 6Auog drοαμμοσςσ. De quibus versibus, quos ex recognitione Wachsmauthii(n. XXIV) dedi, idem scripsit(p. 20):Huic igitur stoicorum pugnae tribuendi sunt illi versus, quibus Cleanthes describitur per medios virorum ordines incedens, si temporum ratione conceditur; sin minus in tertii libri colloquio inter Xenophanem et Timonem facto sunt collocandi. Et profecto aptissime IErrαοσφσ d-αμένοισ ille rerxooxonlag versus ad orationem revocatur alicujus Stoicorum catervas videntis in certamen descendentes atque de agminis ducibus sciscitantis. Quo ſit ut ego Cleanthem non imer vivos sed mortuos obversantem a Timone ſictum esse su- spicer. Quod si est verum, ante ol. 135 mortuus est Cleanthes et Chrysippus scholae pracesse coepit. Neque obstant, quae de aetate ejus aliis locis narrantur. Primo enim pugil erat(D. L. VII. 168); profectus autem Athenas Zenonem sequebatur per undeviginti annos(Il. 176) i. e. inde ab anno 277 usque ad praeceptoris mortem, deinde scholae praeerat quindecim fere annos diemque obiit octoginta annos natus(l. l.) Nam quod Lucianus et Valerius Maximus(VIII. 7 ext. 10) memoriae pro- diderunt, unius saeculi eum explevisse spatium parum veri simile esse Zeller(l. III. p. 32 n. 1) recte vidit. Natus igitur erat circa ol. 114.

33) Preller(hist. phil. 363. a) Diogenis ſidem hac in re addubitandam esse censuit:Praeter Pyrrhonem Stilpo ejus magister fuisse perhibetur, quod pugnat rationi temporum et videtur de conjunctione dumtaxat Scepticornm et Megaricorum intellegendum. Quem secutus est Wachsmuth(p. 5), quamquam cum eo de conjunctione ista cogitari noluit. Ego quidem non video, cur

Stilponis fuisse discipulum Timonem vix ac ne vix quidem temporum ratione Lonsedatur. ut cum Zellero(Ph. d. Gr. III. p. 400, 3) Diogenem sine ceria causa impugnare non audeam.