———
Quo Thrasone rogante populi scitum jussumque in honorem Zenonis est factum enν oεν⁴dou doxovrog md rijg Axauαντᷣdo uανne nuruelag, Maεμαμκατινιιυν⁹σ dexdir]* uοτ⁴ιςοαρ, rolr a* loœrs ig ourarelag Lerdnl volx& ra, duo omnes intellegant, id enim in fine decreti adjunctum est, Atheniensium populum bonos viros vivos et mortuos colere et honorare. Jam vero viri eruditi, qui alius aliam ob causam de populiscito illo Arrhenideque archonte anquirebant, uno excepto Roepero omnes Antigonum legatum suum post nuntium demum de Zenonis morte acceptum misisse atque post philosophi obitum Athenienses ei coronam auream honoremque Ceramici decrevisse uno quasi ore contenderunt. Droysen enim(I. p. 221 n. 125) populiscitum illud fidenter vocat das Ehrendekret für den Todten, et Boeckh(Staatsh. I. p. 231 n. c) cautius providiusque de eo scripsit: Dieſer Beſchluß iſt, denke ich, doch ſicher erſt nach dem Tode des Zenon geſchrieben; wiewohl etwas darin vorkommt, was hiergegen zu ſtreiten ſcheint, eine Schwierigkeit, die ich andern überlaſſe zu löſen. Ac re vera omnibus Psephismatis verbis et rebus iterum ac saepius circumspectis equidem mihi persuasi, Thraso- nis rogationem latam esse populumque honores illos philosopho Citieo decrevisse jam ante ejus mortem. Neque id a veterum moribus alienum fuisse, sed saepius honores, qui postea alicui mortuo tribuerentur, jam vivo ei quasi ante diem esse decretos, ut unum afferam exemplum, testis est Heraclides Ponticus, qui Pythiam corrupisse narratur(D. L. V. 91), ut tum demum Heracleotas incommodis levatum iri diceret, si et vivum Heraclidem Euthyphronis filium aurea corona honorarent et vita functum ut heroem venerarentur. Mitto illud dicere, Thrasonem, si nuntiata demum Zenonis morte ab Antigono missus fuisset, sero certe ac post festum, ut ita dicam, Athenas fuisse venturum: ad ipsa populisciti verba animum advertendum esse puto quaerendumque, utrum de vivo an mortuo Zenone dicta esse videantur. Boeckhio viro egregio, ut inde incipiam, dubitationes injecisse videntur ea verba, in quibus summa tanquam totius decreti continetur: ruxn u drαονσ ϑddeστ αιαα ²φ⁵ς ιμ aινεεασσαα μν Zij‿re Mraosν Kirttu a drρα̈ναισαασι Ʒορeςσς ασεᷣσα urd 16„ v εαον deꝑοεrie eᷣra σέιρσςροσννπσα, olxOdoεμmόσησ ƷQπ i α ταeρων επι ν Kαμέμιαα dõπιυναιοαν. Neque id miran- dum est. Quid ita? Quia neque credibile est neque, quod sciam, ullius exempli similitudine comprobari potest, factum esse ut defunctis laudatio publica coronaeque honos decerneretur; nisi forte quis credit, per novam quandam legem a majorum moribus institutisque plane alienam tale quidquam licitum fuisse. Omnem tollunt dubitationem quae sequuntur: z⁷ de οu⁵αεαςα τν οστεεςααάον ναά‿ 1νρα olxodopg roν riou T⁴οντονmσά‿ ròν d⁵ον idiν roug&εμεᷣaνασοσναναέννσ ππέννπτ drdouo ν. Licet parvum quidem sed gravissimum illud ĩν in editione Frobeniana omittatur neque agnoscatur ab Aldobrandino interprete; sed tamen omnium codicum fide satis defensum certissimo est argumento, Athenienses jam tunc i. e Zenone adhuc vivo quinqueviros creasse coronae faciendae tumuloque si res postulasset exaedificando. Neque enim quid significet quidque sibi velit vocula illa ullo modo liquet, nisi in eam interpretaris sententiam, ut Athenienses philosopho senio quidem gravi sed adhuc vivo non solum coronam decrevisse sed etiam tumulum honorarium qui
defuncto extrueretur despondisse dicantur. Consequens est, ut neque mors Zenonis ad Arrhenidis
annum statuendum neque archontis tempus ad philosophi aetatem describendam pertinere videatur, quam- quam haud ita multo ante Zenonis obitum decretum Atheniensium factum esse non negaverim. Quae quum ita sint, quaestioni nostrae non majori est adjumento decretum illud, de quo disputavimus, quam Diogenis illud(VII. 6) Erfuαν§ν o A9„αο σασd οα 1 Züjrurda oirc dg ad 1d re*⁴ aur räg aec ⁴ουνακάαναιαάαι‧έσ˙⁄σαι ταα τωαασρ Jσά†dν iμαα lu galæ⁵ lzon, aut bellum Chremonideum, quod cum morte Zenonis, qui roald unto A⁴s ταεαν εονμedaro oς'lyovo“(Aelian. V. H. VII. 14), conjunctum fuisse conjecit Droysen(II. p. 221 n. 125), quum earum rerum tempora crassis occultata et circumfusa tenebris
werden, ea vereor ne artificiosius quam verius sint excogitata. Nam Diogenis verba(VII, 15): 69 ε α᷑ dd OOdαωνee noεα—ρ⁵ερνν τππαάοσι τυυ'ν FrnGeν ντιές ν KeO⁴α‿ναμ³νιέιαναα mtGcgijr, aut quae postea de psephismate leguntur (VII, 29): A9 ανοο έαηασν Fεαμιεοιν νεένντ‿⁷eouννενκ εαα—gtauaot rog nosntrotg Erlungay, non sunt ea, quibus Thrasonem bis, primum Zenone adhuc vivo, iterum post mortem ejus, ab Antigono Athenas missum fuisse statuere co- gamur. Quam raro Diogenes servato temporis ordine res enarraverit, nemo nescit.


