Aufsatz 
De Arati Solensis aetate Quaestionum chronologicarum specimen primum / Reinhold Koepke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

ufurαινꝗ*⁸σ⁷σ ³ε απσα., itaque Zenonis obitum falso ad olympiadem 128 ab Eusebio referri quasi tectius indicavit. Nam quum grammaticum illum Alexandrinum ol. 126 natum fuisse Suidas v. Eoαroον εν diserte et plane traderet ²³⁸), Zeno, quandoquidem Eratosthenem, id quod narravit Strabo, philosophiae praecepta edocuit, necessario ad olympiadem 130 aetatem suam produxit. Bernhardy quidem in eo libro, quem de Eratosthene scripsit(p. 116), de Strabonis loco in hunc modum judicavit; Si re vera cum Stoicorum principe, quod ob nimiam aevi discrepantiam jure licet addubitare, commercium ille inierat, diem tamen Zeno Pratosthene admodum juvene obiit, quapropter parum ad ejus ingenium valuerat. Sed viri egregii dubitationes, ut quae unius Eusebii auctoritate motae esse videantur, plane esse expellendas facile sibi persuadebit, quisquis, id quod, si testis testi diversa dixit, fieri necesse est, utriusque verborum pondera tanquam examinaverit atque Eusebii Strabonisque fidem perpenderit. Atque Straboni eo magis credendum esse puto, quo probabilius, quo modo in illum errorem Eusebius incurrerit, conjici potest. Profectus enim ab litteris illis Zenonis, in quibus philosophus, quo tempore Antigonus ad se invitavit amicum doctum(ol. 125), octoginta annorum senem se esse ipse profitetur, quum ad nonagesimum aetatis annum Zenonem vixisse crederet, quem numerum Suidas quoque postea suum fecit(cfr. pg. 12), mortem Zeno- nis ad olympiadem 128 adscripsit, et ad primum quidem ejus annum, sicuti, quum accuratiores annorum descriptiones defuerant, facere solebat. Qua de re Roeper(l. p. 29) recte scripsit haec: Der Zuſtand ſeiner Tabellen iſt bekanntlich der Art, daß unter der Rubrik der Begebenheiten öfters etwas an den Anfang einer Olympiade zu ſtehen gekommen iſt, was erſt zu einem ſpäteren Jahre derſelben gehören ſollte. Sequitur ut Eusebii auctoritas hac certe in re abjicienda, nostra quam proposuimus computatio non modo non turbari sed etiam haud mediocriter confirmari videatur et comprobari Strabonis verbis. Itaque ad eundem quaestionis exitum pervenimus, ad quem Niebuhrium(Kl. Schr. I. p. 459) pervenisse legi, cujus librum acquirere non potui. 4

Sed quoniam, quaecunque ad Zenonis aetatem certioribus circumscribendam finibus pertinere videantur, omnia persequimur, volumus quidem certe: dicendum est etiam de Atheniensium illo populiscito, quod Diogenes(VII. 10 11) aut a monumento ipso in honorem Zenonis statuto aut a tabulis publicis ad verbum descriptum nobis servavit. Qua in re quamquam contra virorum auctoritatem mihi pugnandum erit praeter ceteros doctissimorum ingeniique viribus fere ingentium, tameu quod sentio libero quidem sed modesto animo paucis exponam. Ex iis enim, quae Diogenes multis locis(VII. 6. 10 11. 15. 29.) fusius breviusve de ea re tradidit, constat, Antigonum Gonatam, uti in praeceptorem suum carissimum, quem vivum omni honoris genere pio animo semper prosequebatur, sicuti discipulum deceret memorem et gratum, supremo quoque fungeretur officio, Thrasonem quendam Thrasonis filium Anacacensem civem Atheniensem, quem secum habebat in Macedonia, Athenas misisse legatum, qui ut publico sumptu in Ceramico sepeliretur philosophus Citieus de civitate optime meritus, ab Atheniensium populo rite peteret. 5⁰)

29) Vossius(p. 146 ed. Westerm.) Eratosthenem sub Ptolemaeo Philadelpho ol. 126, 1 natum et ol. 146, 1 mortuum esse, Suidae fretus anctoritate, qui octogesimo anno eum obiisse narravit, fidenti animo asseveravit. Tamen ne temere ei credamus, magno- pere cavendum est. Quod enim aetatis spatium expleverit alter ille Plato, non consentiunt inter se veteres auctores. Censo- rinus c. 15, ubi de anno octogesimo primo loquitur, Eratosthenis facit mentionem, Lucianus Macrob. c. 27 ad secundum et octo- gesimum annum éum vixisse, memoriae tradidit. In tanta nuntiorum dissensione veram viam erranti mihi id monstravit, quod me alicubi invenisse memini(apud Vitruvium, nisi animus me fallit, celeberrimum illum architectum, cujus librum iterum in- spicere non potui) atque in libellos meos memoriae causa retuli, Eratosthenem ad annum usque duodecimum Ptolemaei Epi- phanis aetatem produxisse. Atqui Epiphanes a. 204(ol. 143, 4) ad regnum pervenit(cfr. Euseb. chron. I. p. 117, II. p. 357), Ex quo intelligitur Eratosthenem mortuum esse a. 193(ol. 146, 3), diemque ejus natalem haud dubie referri ad annum 275 (ol. 126, 1). Quo tempore Zeno est mortuus, Erastosthenes ad duodevicesimum annum erat provectus.

30) Ad eandem rem pertinent, quae Diogenes(VII, 10 et 15) de Thrasoms legatione memoriae prodidit, atque semel Antigonus rex civem Atheniensem in patriam urbem misit. Quae Roeper(l. p. 29) commentatus est: Das VII. 15 berichtete Faktum iſt nicht mit demſelben(populi seitum illud dixit a Thrasone rogatum) identiſch, und kann ſehr wohl als eine vom Antigonus unter veränderten Zeitumſtänden ausdrücklich begehrte Vollziehung des bisher noch nicht erfüllten Theiles jenes Beſchluſſes angeſehen