Aufsatz 
De Arati Solensis aetate Quaestionum chronologicarum specimen primum / Reinhold Koepke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

duodeviginti annos diversos audivit praeceptores Diogenes(VII. 4) parum accurate scripsit: x* τυ NOstOnutrν irougey Euοςασεέτ⁴νν eæootν quadragesimo aetatis anno a. 316(ol. 116, 1) suam condidit scho- lam, cui per quinquaginta octo annos(D. L. VII. 28) summa cum laude pracerat. Recte igitur in iis litteris, ³) quas celeberrimus philosophus ad Antigonum Macedoniae regem, quum in Macedoniam invi- tatus esset, a. 276 dedit, octogenarium se esse senem scripsit senectutemque obsistere, ne regis voluntati obtemperaret. Pergrandis natu mortuus est Zeno nonagesimo octavo aetatis anno a. 258(ol. 130, 3), a discipulis Antigonoque ipso et vivus et mortuus summa cultus observantia piaque veneratione.

Quam ego animo concepi paucisque adumbravi vitae Zenonis imaginem, ea quaecunque alius alio loco tradidit auctor aptissime ad consensionem quandam concentumque vocari quis est qui neget? Unus Eusebius, ne quod difficultatem aliquam nobis affert subdole reticere videamur, computationem nostram in uno loco turbat, cum Zenonem ol. 128 mortuum esse tradit. Cujus viri auctoritatem, quamquam a Droysenio(II. p. 207 n. 96) argumentatione quadam ad persuadendum primo aspectu accommodata visa scienter est defensa, tamen quin addubitem facere non possum. Duae enim memoriae proditae sunt res, quibus celeberrimus ille chronicorum auctor apertissimi convincitur erroris, in quem errorem quomodo inductus sit, si errasse Eusebinm comprobaverimus, postea quantum quidem fieri poterit nobis erit ex- plicandum. Atque errasse hac in re eruditissimum illum episcopum, sicut interdum erravit, primum demonstrat, quod Diogenes(VII. 6), nescio cujus auctoritate usus, nobis servavit: zalt ixεαε(Sc. Persaeus) ur& Qνν rοσααναοοστν να‿ ε&xατοοστν ννυνμ̈αααα, idmõ ονnog örrog Züjvwog; quae verba, quamquam in ea vitae Zenonis parte extant, in qua Diogenes auctoribus usus videtur esse prae ceteris certis ac fidis, a Roepero uno excepto loco, quo priorem enuntiationis partem in suum usum callide vertit(l. p. 29), omnino si- lentio dissimulantur, a ceteris hominibus doctis, qui ad priora tempora Zenonis mortem referri voluerunt, tanquam suspecta atque corrupta immerito negleguntur. Attamen cum per se fide digna esse videantur, tum maxime auctoritate confirmantur hominis praeter alios cui credatur dignissimi. Strabo enim, ut alterum meum testem citem, auctor summae fidei ac veritatis scripsit(geogr. I. 2. 2 p. 15 Csb.) haec: dc(sc. Eratosthenes) roö Züνos Karueνς*ννρμϋοιμοο νεην⁴ρεινο ννzch, 10" 1εν εταενον diαeεαμεμνένντoHudενς

disputavit, ea me ipsum olim adduxerunt, ut in illis Timocratis verbis iæowdev ern dewc mendum inesse legendumque crederem érn Tamen ne temere adversarer iis, quae sequuntur: 10ν ντειειεοναμιέμννυμυν τπάκυανασεν εοσςσ ετν txodi, consilium meum abjeci atque rebus diligenter perpensis omnes et Zelleri et meas dubitationes praecidendas esse cognovi. Cum Menagio quidem, qui ad Diogenis verba adscripsit:Scilicet unumquemque(Stilponem et XNenocratem) decem annos(audivit)e, non in eadem sum sententia. Sed quum philosophus post reditum suum unius Nenocratis scholis interesset Athenis, facile ſieri potuit, ut quo tempore quae audierat et collegerat ab omnibus remotus scholarum disceptationihus quasi confecit et ad certam quan- dam novam disciplinam composuit, id tempus falso Xenocrati audiendo tribueret Timocrates in Dione. Post Xenocratem vero etiam Polemonis, quem inde a morte Xenocratis a. 314(ol. 116, 3) usque ad annum 270(o0l. 127, 3) scholae academicae praefuisse scimus, aequalis sui discipulum fuisse Zenonem, id non mediocriter addubitandum esse puto, non quo ea re quasi argumento quodam uti velim, quod codex Florentinus inserta ista verba: dal ναα̃ Iolα‿αανοg, plane omisit(Suidas enim v. Zijycy et Cicero acad. quaest. I. c. 44, de fin. IV. 2 eandem rem nobis tradiderunt), sed quia aliam necessitudinis rationem inter philosophos illos intercessisse Diogenes ipse(VII. 25) diserte ac plane docuit. Narrat enim haec: de οοαmνπηι elcy*ναάι*πσ Ioltᷣuυνα d aueς, dore αß νεακιν ενμεννοωιν H uανπᷣέαάεας,)bZiror, ral enmluςᷣ ακοσέαε- Q&.ν ϑυςσαμςσ ναα‿ τα döνμαa eονꝙ HPotiuς μεᷣναινe. Ex quibus quae huc pertinere Lideantur sunt verba 00xdran et um αμeƷeνραας. Certissimo enim sunt argumento, Zenonem illo tempore, quo Polemonis scholis interdum imererat, magnum jam habuisse fortunae processum, nominis quandam laudem sibi paravisse, denique scholam suam certe aperuisse, tamen propria jam instituta disciplina aliorum philosophorum praccepta minime esse aspernatum. Inde fluxit falsa ista fama, Zenonem Polemonis fuisse discipulum. 8 28) Incorruptam integritatem et litterarum, per quas Antigonus invitavit Zenonem, et responsi philosophi testimoniis confirmant Apollonius Tyrius(D. L. VII. 6) et tertius Arati biographus(biogr. 58, 22). Neque merito Brucker(bist. phil. J. 897) ei Zeller (Phil. d. Gr. III. 27. 4) num vere ab Antigono et Zenone profectae essent epistolae, quae apud Diogenem(VII. 9) leguntur, in dubitationem vocabant. Verum esto: repugnent ea, quae Zeno de valetudine sua scripsisse dicitur(VII. 9) Diogenis verbis (VII. 28. 29. 31); num etiam annorum numeros subditarum epistolarum auctores, qui ab fraude non minus inepta qam im- pudenti semper alienissimi videntur fuisse, per ignorantiam fallaciamve adulteraverunt?