renaeum in philosophiae studia induxisse Strabo(I. 2. 2) gravissimus est auctor. 2¹) Quorum quem se- quamur jam dicendum erit.
Omnibus enim omnium narratiunculis compositis auctorumque fide diligentissime examinata, qua in re Catonis illud nobis probabatur, litterarum radices amaras esse, fructus jucundiores, id consecuti esse nobis videmur, ut certiorem quandam vitae Zenonis imaginem effingere liceret. Quae quidem hisce fere verbis ad- umbratur. Zeno Citieus, Mnaseae mercatoris filius, postquam in patria urbe philosophiae studiis operam dedit (Demetr. Magn. ap. D. L. VII. 31) et ex iis libris, quos pater Athenis saepius puero diseendi cupido advexit, Socra- ticorum cognovit praecepta, viginti duo annos natus, ut Persaeus testatur, a. 334(ol. 111, 2) negotiorum causa copiis rei familiaris satis instructus Athenas transmigravit. Adolescens vero litterarum studio et amore jam- dudum incensus, quum naufragio facto rem male gereret, reliquis mercibus venditis philosophiae totum se dedit applicavitque ad Cratetem Thebanum, philosophum Cynicum(quem floruisse constat circa ol. 113. D. L. VI. 86). Sed uti verecundus erat atque sollerti animo, quum et impudentiam illam Cynicam morumque duritiam valde respueret(D. L. VII, 3) et in vilibus eorum praeceptis acquiescere non posset, haud ita multo post cum maximo Cratetis dolore ad Stilponem Megaram se contulit, qui summa cum laude Me- garicorum scholae tunc pracerat. ²²*) Ubi non solum Stilponis ipsius scholis intererat(Hippobot. ap. D. L. VII, 25), sed etiam apud Diodorum Cronum ²³) arti dialecticae studebat atque in utenda ea cum Philone, Diodori discipulo Carneadisque postea praeceptore, diligenter et accurate sese exercebat(D. L. VII. 16). ²*) Sed, quoniam magna incensus erat cognitionis et scientiae cupiditate, ut aliorum quoque philosophorum praecepta examinaret, vir tricenarius ²⁸) a. 326(ol. 113, 3) Athenas ²⁸) rediit Xenocratemque sequebatur Academicum ²*) per aliquot annos, vel, si Timocrati est fides, per decennium. Tunc demum, postquam per
21) Quod Diogenes(VII. 179) Chrysippum Solensem Zenonis sive Cleanthis(id quod Diocles et plerique tradiderunt auctores) di- scipulum fuisse scripsit, quod in hanc vocaretur quaestionem, indignum esse duxi. Neque enim de ipsius Chrysippi aetate inter se consentiunt auctores(Diog. L. VII. 184 ad septuagesimum tertium annum eum pervenisse narravit, Lucianus Macrob. 20 et Valerius Max. Mem VIII. 7. extr. 10 majorem fuisse annis octoginta), neque quidquam plerique habent de Zenone, Chrysippi praeceptore. Equidem post mortem demum Zenonis Athenas Chrysippum venisse crediderim. 24
22) Athenis, ubi philosophum Megarensem saepius versatum fuisse scimus(Diog. L. II. 116 et 119), Stilponi innotuisse Zenonem veri simillumum vidstur et propter Apollonii Tyrii narrationem(ap. D. L. VII. 24), Cratetem discipulum suum per pallium a Stilpone retraxisse, et propter Diogenis verba(II. 114): xα*ĩi5⁵ xdc* Zijvcαν r ODotwixa(hunc enim nostrum esse nemo negabit) εrd rourν d ς1ero sc. Stilpo.
23) Diodorus Cronus, valentissimus ille dialecticus, Megaris, ubi docuerat, moerore mortuus esse narratur, cum a Ptolemaeo Sotere in convivium adhibitus quaestiones quasdam dialecticas a Stilpone interrogatus extemplo expedire et profligare nequivisset (D. L. II. 111. Plin. hist. nat. VII. 53. 18). Piolemaeus vero Megara occupavit a. 307(ol. 118, 1)(cfr. Diodor. XX. 37).
24) Diogenes L.(VII. 16), postquam Philonis fecit mentionem, addidit haec: 6εν ααα ˙ϑαάυιμιαάςσ πηιρν⁴ασια ,ιστ Zijvcvog 105 ve‿ 1600d odx 710„ fuoddouν 100 ddανααάα.νοo /Grod. Quem locum Jonsius ita interpretatus est, ut Zenonem ipsum Citieum condiscipulum suum, quo minor fuisset natu, propter disserendi subtilitatem non minus admiratum esse statueret, quam Diodorum communem praeceptorem. Aldobrandinus et Menagius Zenonem Sidonium accipi voluerunt, qui ab Hippoboto(ap. D. L. VII. 38) Zenonis Citiei, a Suida(v. Zijrcν) Zenonis et Diodori Croni discipulus appellatur. Kuehn(obss. ad Diog. L. I. I.) pro rod vEOu legendum esse statuit r0 Erroov atque locum, de quo quaerimus, ita fere interpretatus est: Admiratus est Zeno Phi- lonem, discipulum Diodori non minus quam ipsum magistrum Diodorum, vel Zeno hunc discipulum non minus quam Diodorus magister ejus admiratus est. Mihi Zeno 6„E 01&908 Tarsensis esse videtur, Chrysippi discipulus, qui post magistrum suum inde ab olympiade 143(Apollodor, ap. D. L. VII. 184) Stoicorum scholae praeerat. Is fortasse in libro aliquo Zenonis majoris artem dialecticam eadem laude dignam esse scripsit, qua Diodori Croni-
25) Ad hunc enim Zenonis adventum pertinere puto, quae leguntur ap. Diog. L. VII. 2: drενοσi dςειννας vjdinj rOiαexανœχσοε, quae verba per errorem ab eo, quem Diogenes sequitur auctorem, ad priorem ejus adventum sunt relata.
26) Epiphanius, episcopus ille Salaminius, de quo scripsit Vossius(hist gr. p. 303 ed. Westerm.), quod in Stoicorum haeresi nar- ravit, Zenonem Romae quoque vixisse, unde hauserit, propter dubiam viri auctoritatem nil curo. 3
27) Zeller(Phil. d. Gr. III. 27): Es fragt ſich, inquit, ob dies(Xenocratis fuisse auditorem Zenonem per decem annos) richtig iſt; da er ſich in ſeiner ganzen Denkweiſe doch überwiegend an Crates und Stilpo anſchloß, läßt ſich ein ſolcher Beſuch der akade⸗ miſchen Schule kaum annehmen, vollends wenn man zu den 10 Jahren den Unterricht Polemos hinzurechnet. Quae vir egregius


