—
Qua disputatione quomodo Dionysii Heracleotae aetas accuratius circumscribatur, antequam quae- ramus, de eo viro nobis dicendum erit, quem quartum audiit Dionysius post Heraclidem, Alexinum, Me- nedemum; Stoicum dico Zenonem.
De Zenonis rebus vix dici potest quot quamque diversi ad nos pervenerint nuntii. Quos ut accuratius et componerem et examinarem summa opus erat animi perseverantia intentissimaque cura. Ac ne in computatione nostra infidis auctoribus fidem tribuamus, fide dignis abrogemus, id ante omnia nobis spectandum erit, ut recensum omnium eorum agamus virorum, qui aut ex professo, ut ita dicam, aut obiter de Zenonis aetate fusius breviusve disputarunt. Diogenes enim Laörtius, quem quum ceteras tum maxime Zenonis vitam sine ullo judicio leviter conscribillasse multa probant festinationis et incuriae ve- stigia, longum testium auctorumque agmen advocavit. Persaeus igitur, ut Stoici popularem discipulum amicum, qui prae ceteris certus videatur testis, primum audiamus, in Scholis moralibus scripsisse narra- tur(D. L. VII. 29) duνo xαlν έ‿ονμινωνπα εταν εεᷣεντ αάι αμιν, ε1εꝙ(ντwae duio xat elroασν ετιν. Sed fidem ne dicam ipsius philosophi sed librarii, quia ab omnibus cueteris auctoribus mirum in modum di- screparet, hoc loco impugnandam esse primus vidit Clinton(F. H. p. 379 ed. Krueger), atque statuendum esse putavit ε&ε⁴u νωπτs mendo scriptum esse pro νεν*ναοντια quas voces etiam aliis locis saepius permu- tatas esse compluribus comprobavit exemplis. Ac re vera, quum id quod a Diogene(I. I.) servatum est Apollonii Tyrii: àgiονααασ ι νσ σeσν⁹νσ ανειν ν duoĩr dsovra eijcorra, tum maxime ipsius Zenonis verba, quae in litteris illis philosophi ad Antigonum regem datis extant: erov„ο elus dydoioνa(D. L. VII. 9), corruptum esse Persaei numerum haud dubium relinquunt. Neque Apollonii fidem addubitare ausim. Is enim, quum non praeteriens quasi Zenonis fecerit mentionem, sed paulo ante Augustum peculiarem de rebus Stoicis scripserit librum(cfr. Strabo XVI. p. 757), si quis alius dignus esse videtur, cui in hac re fides tribuatur. Quamobrem neque errorem in Persaei verbis inesse negaverim neque facillime pro 0¹ scribi posse*; sed quod conjecit Clinton quo modo aptius conveniat cum caeteris auctoribus equidem non video. Quare contra Roeperum, qui(Phil. IX. p. 29) in hunc modum est commentatus: darüber darf kein Bedenken mehr obwalten, daß daſelbſt duo al erenijxovra ſtatt d.«.&6uννs geleſen werden müſſe, welche letztere Zahl mit allen ſonſtigen Angaben in unlösbarem Widerſpruche ſteht, a Zelleri partibus me stare profiteor, Clintonis emendationem a libidine inventam esse dicentis(Phil. d. Gr. III. p. 27. 4). Neque ego is sum, qui cum contemptu quodam, quod una quasi voce contra Persaei numerum antiquissimo certe vitio corruptum retulerunt Diogenes Laértius(VII. 28) et Lucianus(Macrob. 19) et Lactantius(de fals. sap. III. 18), plane abjiciam, ad quorum fidem Kuester eos emendavit errores, qui insunt in iis, quae Suidas scripsit(v.«öeg et Zijrcν) de Zenonis aetate. Contraque quibus verbis, quot annos natus philosophus Athenas venerit, a Persaeo nobis traditur, ea sana esse persuasum habeo. Nam quod alius quidam in- certus auctor(D. L. VII, 2) tricenarium Zenonem eo adventasse narravit, quomodo cum Persaei numero apte conciliari possit postea demonstrabimus. Neque majoribus difficultatibus ea obstructa est quaestio, quam- diu diversos illos audierit praeceptores. Timocrates enim in Dione, qui et scriptor et liber Menagio ignoti sunt(Vossius hist. gr. p. 108 eundem esse censet cum Metrodori filio, Epicuri discipulo), Xeno- cratis auditorem fuisse narravit Zenonem per decem annos, neque ei ullo modo repugnavit Diogenes(I. 4.), quum scholarum tempus&Qοσ εrυνν εeνοσσν eum produxisse traderet. Summa vero de mortis anno omnium auctorum est dissensio. Quem enim Eusebius ol. 128, 1 mortuum esse tradidit, eum non solum ol. 130, quo tempore Persacus florebat, adhuc inter vivos fuisse docet Diogenes(l. 6), sed etiam Eratosthenem Cy-
ken; er hatte ſeinem Halbbruder Craterus in Griechenland und Euboea die Strategie übertragen; aber er ſcheint der ſteigenden Bewegung nicht gewachſen geweſen zu ſein. Nam si Antigonus auctoritate et opibus adhuc floruisset, neque adversarii Mene- demi regis umicitiam ei in crimine ponere ausi essent, neque Boeotorum conventus proprium suum et insitum Macedonum odium denuo effudisset, neque rex ipse dilectissimo praeceptori, ut patria a tyrannis liberaretur petenti, plane defuisset. Cae- terum Droysen ipse(Mus. Rhen. II. p. 409 sq.) Menedemum natum esse sibi persuasit a. 368/7, mortuum a. 274. Biennio igitur serius vitae terminos posuit vir eruditissimus.


