disputavi et, ut spero, expedivi, Persaeum initio anni 276 ad Gonatam venisse constet, perspicnum est exulem Eretriensem ante illud tempus non esse mortuum. ¹⁵) Postquam aliquamdiu una cum advena illo Atheniensi Antigoni hospitio est usus, quum, ut patriam suam e servitute eriperet, Antigonum Persaei culpa inducere non posset, totos septem dies cibo abstinens voluntaria morte vita excessit sub finem fere anni 276. Atqui Heraclides(ap. D. L. II. 144) testis est, virum magnanimum ard riy Ese ir d‿νεααeeνν ut Diogenis verbis utar(II. 132), 7: zad oeρντν d⁴oxovra 00d» Irroy dνϑνιmπ Qο στεέοεντ⁸ε☛ αι εινεααυνυινεένον 10 eldog, alovd d εrιευνεενο ad nonagesimum quartum annum aetatem produxisse. ¹*) Sequitur ut Mene- demi dies natalis referendus sit ad annum 370(ol. 102, ¾), adolescens, quum ante duodevicesimum vitae annum militiae munus sustinuisse quemquam haud probabile videatur, vel ipso anno 351 vel paulo ante cum copiis Eretriensibus Athenas venerit.
Quibus rebus expeditis, quaecunque de Menedemi vita narrant auctores, ea omnia divisa tempo- ribus et serie rerum digesta componere liceat. Menedemus igitur inter milites conducticios ¹⁷) sub initium anni 351 Eretria Athenas venit ad Platonem ejusque disciplina aliquamdiu utebatur, fortasse usque ad ipsam philosophi divini mortem. Platone mortuo ab Asclepiade Phliasio, quocum intima conjunctus erat familiaritate, ad Stilponem ¹⁸) pertractus Megaris aliquot annos Megaricorum scholis intererat. Sed haud ita multo post, ni fallor, circa annum 340 illius scholam deserentes amici a Stilpone Elidem sunt profecti(D. L. II. 105) et, Plistaeno(ita enim pro Plistano scribendum esse Roeper docuit in Phil. III. p. 64) primo Phaedonis successore jamjam mortuo, Anchipylo et Moscho philosophis Eliacis usi ab Pli- staeno tertii scholae sunt praefecti. Compluribus vero annis postquam Telesphorus, perfidus ille classi prae- fectus, a. 312(ol. 117, 1) Elidis arcem praesidio occupaverat, urbem in suam potestatem redegerat, Mace- donum amicos vexaverat(Diod. XIX. 87), uterque Elide relicta in patriam urbem Eretriam rediit. Ubi quum philosophi una in magnis opibus admodum frugaliter aliquot annos vixissent, Asclepiades longaevus (major enim erat natu Menedemo, D. L. II. 137) vita excessit, Menedemus reipublicae praeesse coepit Macedonumque regibus amicissimus pro vicino Oropo, unde alteram duxerat nobilem et locupletem con- jugem, ad Demetrium gravissima legatione est functus. ¹⁰⁷) Sed ab iis, qui Eretriae regium instituere vo- lebant dominatum, eorumque amicis, quibuscum jam diutius ei res fuerat, in falsam civibus proditionis adductus suspicionem a. 277(ol. 125, 4) Oropum se recepit, atque inde quoque exire jussus ad Antigo- num discipulum suum(D. L. II. 141) aufugit, ²⁰) ubi ante Pyrrhi reditum, cujus in rebus ejus nusquam ulla reperitur mentio, ex animi dolore patriae salute desperata excessit a. 276(ol. 126, 1).
15) Roeperi computatio(Phil. IX. p. 36), qua Menedemum mortuum esse a. 272(ol. 127, 1) reperit, quum ipsius viri docti verbis quodam modo infringatur his: Mag aber auch die Verkettung der Umſtände eine andere geweſen ſein, es läßt ſich ſchwerlich etwas unbeſtreitbares darüber ſagen, tum maxime in eo falsa videtur esse, quod adolescentem Eretriensem a. 347 Platoni paulo ante ejus mortem innotuisse statuit; id quod ante 350 accidisse supra fusius demonstravi.
16) Foqices quidem exhibent aut& doεμνπησνσν aut 6„ donxodrοy. Sed Humfredus Hody in eo libro, quem supra dixi, quum Platonis fuisset discipulus Menedemus, neutrum verum esse sed mendo sublato zwewrxoστν legendum esse recte censuit. Quam ad rem Rocper(l. p. 38) apte addidit: Beiſpiele ſolcher Vertauſchung finden ſich noch einige bei Clinton. II. p. 380 Kr. Die Lesart 6„donxodröy ſcheint aus der Abkürzung 601„ entſtanden zu ſein
17) Mercenarium eum fuisse non solum propter summam, in qua vivebat, egestatem et mendicitatem credo(cfr. D. L. II. 131. Athen. IV. 168 a), sed etiam ea re probabile est, quod, cum Platonis audiendi cupiditate incensus missionem postularet, statim dimissus est.
18) Ichthyas Euclidis, Stilpo lehthyae successor appellatur a Suida v. Eoxl*tνα. Clinomachus Thurius, quem Diog. Laert.(II 112) inter eos commemorat, qui ab Euclide fluxerint, scholae Megaricae non praefuit(cfr. Suid. v. Xcαοα⁴αφeτ*ꝗQς). Mortuus est Stilpo derw,dn annum 307, quo anno Megaram cepit Demetrius Poliorcetes(cfr. Hermipp. ap. D. L. II. 12 et 115. Droysen. I. p. 437). 4
19) Quo tempore Menedemus in omnj actione atque administratione reipublicae florere coeperit, non liquet. Quod Eusebius viri et studiis doctrinae et regenda civitate principis memoriam ad ol. 116 retulit, ad scholae rectionem spectare videtur.
20) Quam ego proposui temporum descriptionem mirum quantum quasi fulciunt et sustinent quae Droysen de hujus anni rebus scripsit, Polyaeni(II. 29, 2) et Frontini(III. 6. 7) auctoritate usus: Antigonus Einfluß im Peloponnes war offenbar im Sin⸗


