Aufsatz 
De Arati Solensis aetate Quaestionum chronologicarum specimen primum / Reinhold Koepke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

sunt argumento. Proximo enim anno(350. ol. 127, 2) quum societate plurium annorum rupta bellum denuo exardesceret, Phocio, quantumvis Demosthenes, ne contra Graecos arma caperent Athenienses, reipublicae causa dissuaderet, viris equisque profectus ad Tamynas, quae est urbs Euboeae in agro Ere- triensi sita, castra posuit positaque operibus munivit. Ubi postquam paululum temporis hostium impetus sustinuit(de quibus rebus accuratissime disseruit Schaefer II. p. 76 sq.), mense Martio proelio commisso parta est et explorata Atheniensium victoria. Itaque re bene gesta Phocio praesidio, quod consilia ho- stium cognosceret, in Euboca insula relicto in patriam victor rediit. Qua de re certiores facti Eretrien- ses, ne cladem ad Tamynas a Phocione acceptam inultam impunitamque dimitterent, per insidias stativa Atheniensium castra aggressi incautos milites improviso oppresserunt. Qui in hostium manus inciderunt cives Athenienses, inter quos ipse erat Molottus praesidio praefectus, non prius dimittebantur, quam pre- tium solveretur. Athenienses vero, quorum respublica sumptibus belli variisque calamitatibus ad summam redacta erat omnium rerum inopiam, quum pro patria ipsa solliciti, ut acceptum incommodum virtute sarcirent, facere non possent, rem saepius frustra tentatam dimiserunt Euboeaque insula plane abstine- bant. Ex quo tempore Eretrienses a Philippi partibus stetisse Macedonumque rebus semper summo opere studuisse Aeschines certissimus est testis.

Quarum rerum tempora si animo reputaveris, quum hostium milites a transitu certo prohibuissent Athenienses, Euboicum praesidium Megaram missum nisi intra annos 357 et 350 per Athenas iter facere nullo tempore potuisse facile tibi persuadebis. Quando vero inter quattuor eos annos Megarensium arx praesi- dium Euboicum ab Atheniensibus missum receperit, in tanta rerum traditarum penuria erui non potest, quum ne id quidem constet, utrum contra communem aliquem hostem defensionis causa, an qui ipsius urbis libertatem opprimerent, milites Megaram missi fuerint. Sed ut militiae illius tempus quam proxime ad postremos societatis Euboicae annos admoveri vellem, me adduxerunt quae de extremis philosophi annis ejusque morte traditur a Diogene Laért.(II. 141): zyänd dèe τον να Arrifovog zad αο νOππ avenjevrrer ad⁶ν. xld ijvluu evluus rod Sαρ⁵αςοus aeε ⁴udαμακν⁶αeν, οdeννρᷣαα αι Medενs dnloiy 16 α deασνν, 00 doν Oi rouryyod x⁴* οd 0οννοιοι slετονν νεμιιν Sαασς deτνos αν vu*α τοσ 5αο̈ οoνς αςασννεεαι elg Tiy 1dfav, aud 1dAα αα ρααςσσ ααdοα‿αάσ,doe ri Souif u*lr τ πμαᷣ dο aνa di¹j u* ri dAAn Alaν unonreve 900 d6να τιτνπmπιυινεαμντ‿σα̈μαααονο ιστο⁴νμων dπεηνναννεέι α deετονe 2» L29☛ρν ν τ rod Au†αέαααοιε εερσ έν˙να ευυαααν πντπο⁴αν ἀeοονέννυν, αᷣκνα σmισνση FÆᷣᷣενανmσπκο, dd⸗νμασιι*ταυσνι mιι Bιιτσ sεανε Ieuασσ uμεμιεαα⁄ϑιν 2r dνρννμάαςσας 1αονοσ⁴αμςα πά☚αειιςdς els 19.ατο⁵⁴ςσ αα 1πνν τεαeu ur d uparας r⁴ꝭφ‿ρ⁵μσν εσς t'lονον ε1⁹e αρσυνμεα ν to aurεεστεειe1. Cujus quidem narrationis fides invidiae et odii plenae, quum per se ex acerrimo partium studio Aeschylique profecta esse videatur calumniis, Me- nedemi in republica administranda adversario, ejusque sociorum, tum maxime iis rebus haud mediocriter impugnatur, quas sine dubio probitati debemus Antigoni Carystii(D. L. II. 143).*) In ea tamen re omnes consentiunt auctores, Menedemum post pugnam demum ad Lysimachiam commissam in Macedo- niam esse profectum mortemque occubuisse. Unde si constat Menedemum post annum 278, quo anno Gallos devicit Antigonus ad Lysimachiam(Droysen II. p. 176), Pellam venisse, nestatim fere post victos Gallos velbrevi tempore post adventum, id quod eruditissimus voluit Humfredus Hody(diss. contra histor. Aristeae de LXX interprr. c. 8), vitam eum cum morte commutasse credamus, prohibent quae apud eundem legimus Diogenem(II. 143), soli Persaeo exulem internecinum indixisse bellum, qui Anti- gonum, quum Menedemi gratia Eretriensibus rempublicam restituere vellet, ab ea re prohibuisset, atque hanc ob rem in convivio acerrime in philosophum Citieum esse invectum. Quum enim ex iis, quae supra

14) De Antigono Carystio videas si placet dissertationem, quam ego scripsi(Berol. 1862), p. 37. Quae is de Menedemo sine ira et studio narravit, in Sotionis dοα⁴oxdg, et inde iterum in summarium Heraclidis Lembi, qui Sotionis librum per multa volu- mina diffusum epitoma circumscripsit, videntur translata esse. Heraclidem sequitur Diogenes Laéërtins. Cacterum adenus Ross. Comment. Diogen. p. 40 sq.