pauci in dubium vocaverint, ¹³) quum propter temporum rationes magno illi philosopho ipsi Menedemum innotuisse vix credendum esse censerent, tamen, quum ex aliis quoque locis juvenem Eretriensem Plato- nis discipulum fuisse facile intellegatur(Diog. L. II. 135. Athen. IV. 168 a), magno opere defendendam esse arbitror. Ac profecto rebus accuratius perquisitis omnes tolluntur difficultates. Videnduni enim nobis est, num adhuc vivo Platone occasio reperiri possit Eretriensibus praesidii Megaram mittendi. Qua de re nemo adhuc quaesivit, nisi Droysen(Zeitſchr. f. Alterthumswiſſ. 1839 p. 937 sq.) et Roeper(Philol. IX. 38), quorum uterque expeditionem illam ad ol. 107 referendam esse sibi persuasit. Droysen enim ita disseruit: Nehmen wir Herakleides Angabe für fehlerhaft(und das, glaube ich, iſt ſie), ſo mag Menedemus um Ol. 103 geboren und etwa als 18jähriger unter den goovofc, die von Eretria nach Megara geſchickt wurden, geweſen ſein, et postea Eretriensium expeditionem factam esse a. 349 conjecit; Roeper de ea re habet haec: Die Thatſache einer eretriſchen Beſatzung in Megara iſt zwar, ſo viel mir bekannt, anderweitig nicht über⸗ liefert; doch theilt ſie dies Schickſal mit vielen anderen Daten und läßt ſich vielleicht in die Folgen des Sieges Phocions bei Tamynae und der Vertreibung des eretriſchen Tyrannen Plutarch(um 350) einreihen. Sed quod de militiae illius tempore conjecerunt homines docti, id falsum esse docebunt quae sequuntur. Ut enim milites Eretrienses, qui Megaram praesidio tuerentur, missi per Athenas iter facerent ibique aliquamdiu commo- rarentur, fieri nullo modo potuit, nisi ita ut Athenienses cum Eretriensibus societate quadam juncti so- ciorum copias in potestatem haberent. Quando talis fuit status rerum Graecarum? Eretrienses, quam- quam ad societatem illam Timothei opera a. 378(ol. 100, 3) junctam cum alacritate quadam haud inviti accesserant(Diodor. 15. 30), tamen pugna ad Leuctram commissa a Thebanorum partibus stabant atque reipublicae praeficiebant Themistonem et Theodorum, homines Atheniensibus non minus infestos quam Thebanis amicos(cfr. Schaefer Demoſth. u. ſ. Zeit I. p. 93). Quum vero a. 357(ol. 105, 3)(cfr. Schaefer I. p. 144. n. 1.) bellis intestinis discordiisque domesticis Euboea insula ita divelleretur, ut alteri a The- banis et copiis et pecunia juvarentur, alteri, inter quos erant ipsi Eretrienses, ab Atheniensibus subsidia et auxilia peterent, occasionem eam pristinae restituendae auctoritatis jam diu exoptatam avidissime am- plexi, quamvis haud injuria perfidiosis suis sociis vehementer succenserent, tamen Timotheo auctore, ne Thebani rerum potirentur suumque arbitrium interponerent in rebus Euboicis, summa cum celeritate et vi quum alias insulae urbes tum maxime Eretriam inprimis anxiam et sollicitam sustentabant. Quae quidem expeditio, quum a Diocle Atheniensium duce magna cum felicitate et scientia rei militaris administraretur, tam bene successit itaque ex sententia evenit, ut post triginta fere dies finem faceret Thebanorum arti- bus et fallaciis omnesque insulae urbes ad communia belli pacisque consilia consociarentur. Quod junctum est foedus, ab utraque parte summa religione servabatur; atque qui Eretriae ad principatum pervenit Menestratus quique ei aut per vim aut hereditatis jure successit Plutarchus in fide permanebant Athe- niensium ita, ut, quo tempore omnes potentiores socii contra Athenienses in armis erant a. 357— 355(ol. 105, 4— 106, 1), una Euboea insula suum socium non desereret sed foedere staret. Quin etiam poste- rioribus quoque temporibus in societate perstitisse Eretrienses testis est Demosthenes et in ea oratione, quam contra Aristocratem habuit a. 352(ol. 107, 1)(Schaefer I. p. 397 sq.), et Philippica prima, quae anno 351(ol. 107, 1) tribuenda est(Schaefer II. p. 68), quippe in quibus saepius tyranni Eretriensis mentionem faceret ut amici Atheniensium(cfr. p. 661. 10). Sed quae Philippus emqeiνεν Eoεεεσαι αάιανε⁵οονενεν ν dein&nlteuy elg rir A ναειαηρντoR'o⁊iÜνεαρe⁵αν, of Odde dεdςα duναμκνα Gα⁵εενν(Schol. ad Pbhil. I. 51.), ea verba non in vanum abiisse sed pronis auribus ab Eretriensibus esse accepta, quae postea acciderunt firmissimo
13) Jonsius(hist. phil. II. 113) Menedemum, quum Plato moreretur, vix decennem fuisse contendit; quem Zeller(II. p. 198 n. 1) secutus scripsit: Von hier aus lernte er die platoniſche Schule(Diogenes ſagt: Plato ſelbſt, was aber chronologiſch unmöglich iſt) kennen u. ſ. f. Menagius(ad D. L. II. 128) per errorem Pyrrhaeum eundem fuisse censet Menedemum cum Eretriensi, de quo nunc quaerimus, itaque saepius judicio fallitur.
3


