——
teles, cujus mentionem unus fecit Sotion, Speusippo jam defuncto ad Xenocratis exemplum in Lyceo ju- venes philosophiam docere coepit a. 335(ol. 111, 2)(cfr. Apollodor. ap. Diog. L. V. 10. Dionys. Ammon. p. 728). Num igitur credis Heraclidem ad sexagesimum aetatis annum certo jam provectum in disciplinam Aristoteli se tradidisse? Equidem Sotionis verba ita interpretanda esse persuasum habeo, ut nonnullis quidem Aristotelis auditionibus vacaverit vir ille summo philosophiae litterarumque studio incensus, con- stans ejus non fuerit discipulus. In patria urbe mortuum esse Heraclidem Heracleae Ponti, ex miris illis fabulosisque Diogenis(V. 89— 91) Suidaeque(s. v.) narratiunculis colligi potest, quamvis ceteris in rebus fidem habeant nullam. Sed quando et redierit et obierit ne probabili quidem conjectura statui potest.*) Unum enim illud, quod ex Demetrii Magnesii Aequivocis a Diogene haustum(V. 89) hanc ad quaestionem pertinere videatur, quod omni caret fide vehementer dolendum est. Subest illi loco mira quaedam Pontici Aeniique Heraclidis confusio illius, qui Cotyn interfecit(de quo videsis Schaefer. De⸗ moſth. u. ſ. Zeit). Quibus rebus diligentius perpensis probabile videtur cum maxime natum fuisse Hera- clidem ol. 98/9, actate proximum et Aristoteli et Speusippo. Quam temporum computationem haud me- diocriter confirmant et Plutarchus, qui(in Camillo c. 22) scripsit: Heazleldne 6 IIovrixνꝓς ou o⁴ν τυν xobνον tveir(scilicet Romae a Gallis captae a. 390 a. Chr. n.) amoleimdueros, et Aristoxenus Aristotelis discipulus ¹²), qui Heraclidem in libris suis commemoravit(Diog. L. V. 92) ideoque eo minor videtur fuisse, quamquam Jonsius(hist. philos. II. 11. 3) aliter de ea re judicavit. Plura evincere non potui.
Neque majori adjumento nobis erit Alexinus. Nibil enim de ejus aetate scimus, nisi Zenoni maxime fuisse infestum, Eubulidem audiisse(Diog. L. II. 109), aequalem fuisse Stilponis et Menedemi (Plut. de vitios. pud. II. p. 536 B.) Elide docuisse et postea Olympiae, floruisse igitur temporibus Alexandri magni.„
Uberius agendum erit de Menedemo Eretriensi, qui eodem tempore cum Alexino, de duo egimus, Elide philosophiae edocebat praecepta(Diog. Laert. II. 136 et 126). Uterque enim sive quod Megaricorum secta fracta erat et mox extincta sive cognoscendi cupiditate adducti Megaris, alter fortasse altero tempore, Alexinus in patriam urbem, Menedemus ad Phaedonem Elidem se contulerat, cui tertius successit(D. L. VI. 105). Qua in urbe postquam uterque aliquot annos scholam habuit, Alexinus Olym- piam trausmigravit, ut sectam institueret, quam Olympicam vocaret(D. L. II. 109), Menedemus Ere- triam in patriam profectus est, cujus reipublicae postea summa cum laude praeerat(Suidas v. Xuxodrν⅛). Jam vero eo tempore, quo Alexinus et Menedemus simul docebant Elide, Dionysium Metathemenum eo- rum fuisse discipulum certissima conjectura ex rerum ordine evinci potest, quas Diocles narravit(ap. Diog. L. VII. 166): ixovos(sc. Dionysius) mοεεντνν uty Hoαrεtdou roũ roltrov(ipse erat Heracleota), ireura AAeEhrov aud Mersdiuou, 1eevraον d Zürwoc. Maximi igitur erit momenti computationemque nostram valde juvabit enucleasse, quo tempore philosophi illi Elide habitaverint. Id quidem nisi oratione paulo longius repetita fieri non posse valde doleo.
Proficiscendum igitur nobis est ab illo Diogenis loco(II. 125), ubi de primis Menedemi studiis quum aliae res tum maxime haec leguntur: Neενμρα˙ες dε*£⁴ςουο⁸ει ⁶ Mevcdεαοςοσ νmν ταυν οετειεννν ete Merααα d„ e slg Axadεανεαeν πμρι õαουν z ανεές ναντένμν⁸ 1i groarslacv. Cujus rei fidem, quamvis haud
11) Quod Zeller(II. 646. n. 3) scripsit: Da er noch von der Gründung Alexandrias erzählte(Plut. Alex. c. 26) muß er ol. 122, 2 (330 v. Chr.) überlebt haben, ne in errore quodam nitatur, vehementer véreor. Nam cujus Heraclidis Plutarchus illo loco fecit mentionem, certo non est Ponticus, de quo nos agimus, sed ejusdem nominis alius, fortasse Serapionis filius Lembus, qui grande fecit historiarum opus, aut Cumanus, cujus libris de rebus Persicis conscriptis saepius usus est Plutarchus.(cfr. Voss. de hist. graec. ed. Westerm. p. 168. sq.)
12) Aristoxenus fi οε 1ν εeε⁴e⁴ςσο ναχι ννꝙετειmπεια T06„ον, d l⁴ er(corr. Bernhardy, codd. dmντ⁶) räe Qid uμππτνυέος, duννννωονοο dixααιυονν 1 Mseocyvq(cfr. Suidas v. Aoioröevog). Caeterum ubi de Theophrasti aetate disseruit Zumpt(Philoſ. Schul. p. 65) iterum gravius notandum est mendum. Pro 45 scribendum est 35.


