Aufsatz 
De Arati Solensis aetate Quaestionum chronologicarum specimen primum / Reinhold Koepke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

quum in pugna illa Corinthiaca arma ipse ferret bellicosus philosophus, aetate fuit illo tempore ad arma non inutili. Quod si animo tenueris atque rursus reputaveris eum jam ante discessum Athenis scholas habuisse, id quod narravit biographus(biogr. 60. 10.α‿αμάασσ£ς d' οαroc TTeOαα⁵ν τρ†σοσρσ‿εννυ* mitto enim Aeliani(V. H. III. 17) istam alucinationem, Antigonum ipsum a Persaeo esse eruditum recte me computasse non negabis, natum esse Persaeum Cittii ol. 118, Athenas ad Zenonem venisse ol. 122/3, triginta fere annos natum Pellam transmigrasse ol. 125, 4, in clade Corinthiaca fuisse senem sexagenarium.

Dionysius Heracleota, quem Arati praeceptorem fuisse scimus(biogr. 54, 57. 56, 7. 60, 4.), aetate jam provectior(Athen. VII. 281 d) post Zenonis mortem, quum Cleanthes, acuminis laude haud ita florens, scholae Stoicorum praeesset, a dolore dedoctus inane esse honesti nomen summumque bonum voluptatem, a Stoicis ad Cyrenaeos defecit atque ex ea re transfugne cognomen traxit. Eundem fuisse Metathemenum cum Dionysio illo Heracleota in tibiarium arte clarissimo, quem cum multis aliis artifici- bus nuptiarum illa solemnia ab Alexandro Magno a. 324(ol. 114) Babylone celebrata arte sua ornasse testis est Chares Mytilenaeus(ap. Athen. XII. p. 538), ob nimiam aevi discrepantiam cum Schweig- haeusero denegandum esse puto. Quamquam hunc quoque ipsum artis musicae fuisse peritum ea re satis confirmatur, quod non solum, si Diogeni fides est ejusque auctoribus, praeceptoris sui Heraclidis Pontici et moribus et studiis erat simillimus, sed etiam in longo librorum indice de re musica ab Hera- clide compositorum unus extat ad Dionysium, videlicet Metathemenum, de quo agimus. Qua re gentiles videntur fuisse Dionysii illi arsque musica gentile eorum bonum. Sed ut certius Dionysii aetatem de- scribamus, ad praeceptores ejus confugiendum erit videndumque, num quid ex eorum temporibus certa conjectura colligere possimus. Diocles igitur Magnesius(ap. Diog. L. VII. 166) discipulum eum fuisse tradidit Heraclidis Pontici, Alexini, Menedemi, Zenonis.

De Heraclidis Pontici aetate Deswert, qui dissertationem de eo scripsit diligentia et judicio insignem, commentatus est in hunc modum(§. VII):Quamquam quo circiter tempore vixerit, obscurum esse nequit, tamen quando natus sit, quo modo obierit, quot annos vixerit, certo dici non potest, quando- quidem de his omnibus veteres nil prodiderunt. Sed nunquam invenietur, si contenti fuerimus inventis. Ac profecto quae tanquam fundamenta quaestionem nostram sustineant, duae res traditae nobis sunt, quibus Heraclidis aetas accuratius describi posse videatur. Alterius auctor est Suidas, alteram Diogeni et Sotioni debemus. Suidas enim, ut inde incipiam, s. v. Hoarletdng, Dostquam de genere philosophi Pon- tici disseruit, scripsit haec: εσ⁴᷑ νμέαμναωαάννοο de IAdrwog elg Nixealarοοεσσταραι ναε axolie urε2ε⁷+ dn abrd. Quotum illud fuerit Platonis iter inter se non consentiunt homines docti. De primo quidem quominus eam rem intellegamus, facit quod Plato post reditum suum demum Athenis scholam aperuisse videatur. De altero acceperunt, si Deswertio est fides(p. 8, 4.) Tennemann(Syſt. der Plat. Phil. I. p. 54) et Stallbaum(Praef. ad Plat. dial. p. XXVI); de tertio ipse Deswert et Zeller(Phil. d. Griech. II. p. 311. n. 2), quos recte judicasse circumspectis omnibus rebus rationibusque subductis ego ipse mihi persuasi. Atqui Platonem in Siciliam tertium profectum esse a. 361(ol. 104, 3) jam satis constat(cfr. Clinton. F. H. p. 131. 4. ed. Kr.) Ita fit, ut Heraclidem, quem ut scholae praeesset a Platone ad Dionysium tyrannum profecturo tanquam vicarium esse constitutum Suidas dixerit, ad firmatam aetatem jam provectum fuisse pro certo dicamus. Jam vero qui illo tempore Academicorum scholae ipse praefuit, is, ut ad alteram rem jam transeam, non solum Speusippi sed etiam Aristotelis auditor fuisse a Diogene(V. 86) et Sotione, auctore illo Successionum, eodem loco dicitur. Quorum priorem diutius vere audiisse Ponticum, non est cur negemus, quum neque temporum rationes quidquam habeant offensionis(Speusippus enim scholae praefuit inde a Platonis morte a. 347(ol. 108, 2) per octo annos usque ad annum 339(ol. 110,2) auctore Diogene IV. 1) et si quis forte ea re offendatur, quod qui ipse scholae jam praefuerit, condiscipulo suo audiendo postea se applicuerit, eam rem optime explicaverit et explanaverit Deswert(p. 9). Sed Aristo-