Aufsatz 
De Arati Solensis aetate Quaestionum chronologicarum specimen primum / Reinhold Koepke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

tendus. Veri igitur est simillimum, poëtam ab Antigono aliquamdiu ad Syriae regem transmigrasse ibi- que paulisper sedem ac domicilium constituisse. Cujus rei opportunius tempus video nullum quam illam tempestatem, qua Pyrrhus ex Italia redux Antigonum devictum magna regni parte occupata in urbes ma- ritimas sese recipere coëgit. Tum regia aula ingenti armorum strepitu perterrita in omnes partes quo- quo versus diffugit; Persaeus, quem rei militaris haud imperitum fuisse postea videbimus, regem regisque filium, cujus educator erat et praeceptor, secutus bellum capessivit, Aratus fortasse inter reginae comites ad fratrem confugientis ad Antiochum evasit, ex sororis Philae nuptiis cum Macedonum rege intimo ami- citiae vinculo conjunctissimum. Epicurum certe Aratum Pellae non vidisse ex ejus silentio(D. L. VII. 9) effici cogique potest; atque in vituperationem nimiae temeritatis apud viros doctos ne incurram vix ve- rear, qui post mortem demum Pyrrhi regno denuo ab Antigono occupato ex Syria in Macedoniam rediisse Aratum contendere audeam.

Quae si recte sunt conjecta, id quod supra contendimus, philosophos jam anno 276 ad Antigonum esse profectos, novo quodam argumento haud mediocriter confirmatur. Sed quibus rebus Arati annus natalis et fatalis certius circumscriberetur, eas in rerum memoria ab Antiocho gestarum reperire me non potuisse valde doleo. Neque Ptolemaeorum tempora, de quibus biographi fere omnes aliquam inceje- cerunt mentionem, ullam nobis dederunt firmam quaestionis ansam.

Quoniam regum rebus temporibusque, quantum quidem fieri necesse erat, accufatius descriptis ad majora tanquam aditum nobis comparavimus, venio nunc ad longum eorum virorum agmen, quorum disciplina et praeceptis Aratum usum fuisse biographi sunt auctores.

Persaeus igitur, de quo primo agere in animo est, cum Philonida Thebano a Zenone missus a. 276 in Macedoniam venit; quo tempore eum neque nimis grandem neque parum annis provectum sed in ipso aetatis flore fuisse ex multis rebus intellegi potest. Etenim quos mitteret amicos animi virtutibus se ipso minime inferiores, valetudine et juventute multo firmiores esse, Zeno Antigono ipse scripsit(D. L. VII. 9.) multoque minorem fuisse Persaeum ipso Stoicorum principe, quae auctores de utriusque consuetudine tradiderunt, satis demonstrant. Quamvis enim verba Dionis Chrysostomi, quae in oratione de Homero leguntur: Er« ν(agitur de Zenone et Antisthene, qui Homeri carmina illustraverant) IIeoασαεοςα rον Zijruwog ur, τνν νυι εασαιν νένςe, cum Gessnero ita interpretari nemo audeat, ut Persaeum filium fuisse Zenonis sibi persuadeat, tamen quod Suidas habet: ²⁴αέꝙπτεαω ααχα οσρσιτdς Zirog, non posse aliter intellegi puto, nisi alumnum illius fuisse Persaeum, a Stoicorum principe et educatum et altum. Quam quidem intimam praeceptoris discipulique familiaritatem aut obtrectatio invidiaque laudis aut partium quoddam studium ita depravavit, ut Persaeum, qui eandem domum una cum Zenone habuisset(D. L. VII. 13), okzerny illius fnisse haud pauci narrare auderent. ¹⁰½e) Ergo haund ita multo a vero abducemur, si Persaeum triginta circiter annos natum in Macedoniam profectum esse dicemus. Praeterea Pausanias de Persaei aetate nonnulla tradidit. Is enim duobus locis(II. 8. 4. VII. 8. 1.) Persaeum narrat sub Antigono militasse(neque dubitari velim, quin idem fuerit Persaeus tacticorum auctor, quem laudant Arrianus et Aelianus tact. c. 1, cum hoc nostro) atque Corintho urbi praefectum, quum Macedonum praesidium ex urbis arce ab Arato Sicyonio ejiceretur, i. e. 243(ol. 134, 2) esse occisum. At aliter de morte ejus scripserunt Plutarchus(Arat. 23) Athenaeus(IV. 162. c) Polyaenus(VI. 5). Tanto enim consensu Persaeum non in ipsa illa calamitate honeste occubuisse sed fuga sibi salutem petiisse prodi- derunt, ut Pausanias apertissimi convincatur erroris. Sed quocunque tempore et loco mortuus est,

10) Quae Diagenis Laerti(VII. 36) exhibent codices, Persaeum unum fuisse 10&lg Sεεαμ*lcνννεέμπονQ ²¶¶mr¶αάα Avriyονον, sive falsa et corrupta jam ab ipso Diogene alicunde incaute sunt transcripta, sive a librario rerum illarum inscio per imprudentinm vitiata, cum ceterorum auctorum narrationibus nullo modo possunt conjungi. Forsitan legendum sit τρ a⁵ drlyovoy vertendumque: ab eo ad Antigonum. Roeper(l. IX. p. 28. 21.) emendari voluit αmσ˙εν αοσ uεννυννρ.