5
Diogenes(VII. 36) narravit, quamquam levius esse argumentum non negaverim, Antigonum regem, quum quondam experimentum capere vellet Persaei, falso ei nunciari jussisse, ipsius praedia ab hostibus esse direpta. Haud inepte enim hostes illos Pyrrhi fuisse milites conjeceris, saepius post regis reditum Mace- doniae fines devastantes. Hesychius quidem Milesius, qui(p. 26 ed. Orelli) Diogenis locum ad verbum exscripsit, Zenoni illud non Persaeo accidisse narravit; sed per errorem falsum eum nomen posuisse unusquisque videt.
Sequitur vel probabile est cum maxime Aratum a. 276 cum Persaeo in Macedoniam esse pro- fectum; atque in promptu est, cur biographus poëtae Solensis(biogr. 54, 53) seripserit: õοvs d Arrl- vovog crd ri xs dXuπκια⁴ͥᷣα, εασν εέν τονον τᷣμαοενeν 6 orog!), et Suidas: reord(sc. Aratus) i erd 6àεμνναέι, Ts o tyrlyovoc Slαασαιιαάιςι Mmaxsdorflac. Alter enim respicit ad annum 277(ol. 125, 4), quo tem- pore Antigonus Macedoniam recepit, alter ad annum 283(ol. 124, 2) ⁵), quo mortuus est Demetrius filius-
que successit. Neque de morte ejus omnino est silentium. Immo Suidas et quartus biographus(biogr.
60, 13) Aratum ante annum 239(ol. 135, 1) mortuum esse tectius quasi quodam modo nobis indicarunt, ut qui Antigonum regem, quem a. 239(ol. 135, 1) decessisse Porphyrius tradidit, familiari suo supersti- tem fuisse narrarent.
Deinceps videndum est, quoniam ex Antigoni temporibus, quae juvent quaestionem nostram, enu- cleavisse mihi videor omnia, quo tempore cum Antiocho, Syriae rege, consuetudo intercesserit Arato. Legimus enim(biogr. 54, 60), scriptores quosdam narrasse, Aratum TvOlaν Ʒενπνυεέ̈ναηι νααάα νεκηννεέμιναυμι νμαραο Avrloν πα 1εμυισνοσσι νυννi α dσε 1νν υιαα dιισνιαςσαασνα dad r6 d ³‿ι qƷλένυνέωά̈ αι Atque, quo ma- jorem fidem verbis suis adderet, biographus tertius(58, 24) accuratius, cujus diligentiae deberetur illius rei memoria, auctorem ad nomen citavit Dositheum Ponticum ⁹), qui eν τmποσσ 2 οαιυςσοων εέν˙εεν σmuπ⁷σά⁷ĩ,✉ꝙmjον a*πτοςσ‿ἀtrtoxον*ν Ʒ¾eeννouνsαυά dßxν ναοιν αμν οοeνον izuron. Priorem hujus nominis regem, Antio- chum Soterem(ol. 125— 129), intellegendum esse facile tibi persuadebis, si reputaveris animo, alterum Antiochum Seleuci filium magnum ol. 139 demum multis annis post Arati mortem ad regnum accessisse. Nostrum igitur est, quo tempore Aratus ab Antiocho Sotere in aula Seleucidarum exceptus fuerit hospitio, inquirendo reperire. Id quidem factum esse antequam ad Antigonum proficisceretur Aratus, ut negarem fecit biographus tertius(biogr. 58, 18): 2mεεα τακ ες(uoοr. Hemsterh.) de τ Sεσααα νπιν u αατο τοινν ατ³α dεερρν τ eic r6 IIaru ijc AOxαtα‿, slr' Exslvou εleuναœνντος οαeiννεᷣ ε †αeννεανα. Ex quibus perspicuum est, Aratum quum in Macedoniam veniret, ut qui tanquam primitias ingenii sui poëtici in Antigoni regis notitiam perferret, tum tironem certe atque adhue rudem in arte poëtica fuisse, nequedum dignum, cui Homeri mandaretur dοςσςσια. Accedit quod Diogenes Laértius, quo loco eos viros enumeravit, qui ad Antigonum Athenis transmigrarunt, Arati nullam fecit mentionem. Nam si juvenis Solensis eo tempore jam habuisset nomen in litteris quodam modo celebratum, clarissimus Homeri interpres minime erat omit-
7) Quibus causis adductus Kayser(Ephem. Jen. VI. 1847 Juni.), quo loco de libro Westermanni censuram fecit, Arati nomen re- movendum esse censuerit, certam causam video nullam.
8) Quamobrem quod Ritschl(Alexandr. Bibl. p. 88) hac de re scripsit:„Es war zwiſchen ol. 124, 2 und 125. 4. daß Aratus in Begleitung ſeines Lehrers, des Stoikers Perſaeus, von Athen zum mazedoniſchen Könige überſiedelte,“ parum accurate est dispu- tatum. Quem in errorem ea re inductus esse videtur vir egregius, quod numerum Clintonis, cujus auctoritate se usum esse ipse profſtetur, ad falsam retulit olympiadem. 271 enim= 0l. 127 ½, non= 125, 4.
9) De quo Dositheo omnia invenies apud Muellerum(Hist. graec. IV. p. 400 sq.). Scripsit enim complures libros de rebus ltalicis, Siculis, Aetolicis, Lydiacis aliisque, quibus Plutarchus saepius utebatur. Distinguendi sunt ab eo Dositheus astronomus, cujus meminerunt haud pauci, et Dositheus grammaticus saeculi tertii(efr. Fabric. Biblioth. gr. VII. p. 59. XII. p. 514.). Caeterum in vita Arati Aoαs εοο οαιτινς legebatur, quo miro cognomine jure offendens Meineke(Anal. Alex. p. 10) Xαερμοσ d' εονοτιν—ς sive Aurixòg legendum esse olim conjecerat(cfr. Lehrs. Aristarch. p. 205 not.). Sed mendum sanavit Mueller, cum scriberet 0G0sog(sic semper Plutarchus et Stephanus; Meineke postea voluit ,9 80g) 6 IIoyrixdg, e colonis Pon- ticis oriundus. Quod scripsit interpres Matritensis„Pelusinusee ſidem habet nullam(cfr. Westerm. biogr. p. IX. 3).


