1
videatur argumentum, tum maxime etiam altera re, ad quam jam transeo, me non errasse satis probatur. Antigonum enim stoicos illos philosophos non modo ut aulae splendorem ingenii monumentis augerent, sed etiam filium suum Halcyoneum, quem intimo prosequebatur amore, gravioribus philosophiae prae- ceptis imbuerent, invitasse vel ex eo patet, quod Diogenes Laértius(VII. 36.) adjecit: 00(sc. Antigoni Gonatae) zad roogedg i»(sc. Persaeus) rod νααας‿ᷣaworecc. Hunc vero regium filium non asseclae quasi loco patris, sed suo Marte ac nomine jam a 272(ol. 127, 1) ad Argos contra Pyrrhum pugnavisse, Phyl- archi usi auctoritate supra narravimus. Fuit igitur ad adolescentiam eo certe tempore jam provectus, neque Roeperum laudare possum, qui Halcyoneum ad Argos pueritiam nondum excessisse censuerit. Quae quidem computatio iis rebus non turbatur, quas idem habet de Demone meretrice, illius matre. Nam Antigonum hanc puellam post mortem demum patris i. e. post annum 283, qui et ipse illius amore incensus fuisset(Plut. Dem. 24. 27, Athen. XIII. p. 578 a), orbatam quasi et destitutam ejus amicam in domum suam recepisse gravidamque fecisse, ne ei crederem fecerunt et multae illae Plutarchi, Athe- naei, Alciphronis de Lamia meretrice narratiunculae a Droysenio diligenter congestae(I. p. 514. Anm.), quibus Demetrium non tam Demonis quam Lamiae amore captum fuisse patet, et. IHeraclides Lembus, cujus verba apud Athenaeum(. l.) leguntur haec: ⁵(sc. Demoni) emtauαeται αα τ⁶ν vν(Athenaeus aut quem secutus est IIeraclides per errorem scripsit zareoα sc. Antigonum Philippi filium, quem cum illa certe meretrice rem non habuisse docet Roeper) τν(sSc. Demetrii) Arrlyoνον εαν doxreνα u*, 33 Xl* ld PureEa,μαορνεααe ονα τ ¶Anunrolo aud dr dntereurs 1ςᷣ i nuες ϑᷣαναεναάς 9 0ε εισν Oxy- themis enim, quem ego avo cognominem filiumque illius Medii fuisse puto, qui antea Alexandro Magno inprimis carus et familiarissima consuetudine junctus(Arrian. VII. 24, 2) post regis obitum ab Antigoni partibus stetit ejusque classi praefectus per varia illorum temporum discrimina fortiter ac strenue pugnavit (Diodor. XIX. 69. 75), sicut pater Antigoni fuerat amicus, ita ipse filii Demetrii rebus studebat(Athen. VI. p. 253 a, XIV. p. 614 f) ab eoque legatus Syracusas missus a. 289(ol. 122, 4) particeps erat cae- dis Agathoclis tyranni(Droysen I. p. 602). Haud ita multo post reditum, quum Antigonus exule patre procurationem Graeciae administraret, Oxythemis, ut qui multa cum Demetrio peccasset et Demonis an- cillas tormentis necasset, interfectus est. Inde igitur patet, Antigonum jam ante illud tempus intima conjunctum fuisse consuetudine cum Demone veterisque injuriae poenas tum demum ab inviso patris fa- miliari expetiisse, quum regis auctoritas et amicitia eum non jam ab omni vexatione tueretur. Quae si recte sunt disputata, nil est cur Phylarchi fidem ceteroqui satis spectatam repudiemus Antigonumque ad Ar- gos adhuc puerum fuisse dicamus; atque proxume ad veritatem nos aggredi arbitror, si anno 272(ol. 127, 1) Halcyoneum adolescentem sedecim annorum fuisse putemus, ne plagae istae, quas duro atque inhumano filio, quum crudelitatem ejus iracunde ferret(Plut. Pyrrh. 34), pater intulit, ignominia afficiant juvenem adultae jam aetatis. Quae si ita sunt eo anno, quo philosophi Pellam venerunt, puer fuit duodecim annorum, aetatis vere idoneae, qua ab litterarum elementis ad graviora philosophiae praccepta progrediatur institutio. Videsne igitur, ut eo quoque quem Diogeni debemus nuntio, quam ego proposui, temporum descriptio haud mediocriter confirmetur et comprobetur? Ac ne illud quidem neglegendum nobis est, quod idem
Antiochenus(Mueller. hist. gr. IV. p. 358. fr. 55), qui„historici bonorum scriptorum vestigiis presse insistentis' laudem me- retur, Antiochum Soterem ex Stratonica duos habuisse filios, Seleucum et Antiochum, eorumque priorem erriοudsuesn d7ro- reuεέra ατον ααιαłάνενεκασι, necessario igitur ante annum 261, quo pater ipse diem obiit. Quamobrem si quis nuptias illas anno 288 conciliatas esse cum Roepero crederet, Seleucum fllium adhuc puerili paene netate, jam sexto decimo vitae anno patriae parricidio obstrictum, occisum esse contendere deberet. Id vero haud scio an nemini veri simile videatur. Alterius filii Antiochi Thei tempora, qui auctore Porphyrio a. 246 quadraginta annos natus mortuus est, nil nobis suppeditant argumenti; nam quid Droysen(I. p. 608) sibi voluerit, quum Porphyrii verba ad libidinem mutaret, videre non possum, Quibus omnibus rebus diligenter perpensis Clintonem sequor, qui Plutarchi narrationem chronologico quem vocant ordine com- positam esse censens Stratonicae Antiochique Soteris nuptias ante annum 294 removit.— Caeterum ad ea, quae de Medio Lu- ciani auctore in medium proferuntur a Roepero, addendum putavi, alterum quendam ejusdem nominis auctorem commemorari a Porphyrio in Vit. Plotin. c. 20.


