3
Quarum rerum tempora quisquis accurate inspexerit, id certe concedere non dubitabit, Antigonum, ut aulam suam regnumque litterarum lumine artiumque ornamentis instrueret, alio tempore homines doctos ad se Pellam invitare non potuisse, nisi aut post primam regni occupationem(277. ol. 125, 4) et ante Pyrrhi reditum(274. ol. 126, 3), aut post regis Epirotae mortem(272. ol. 127, 1), atque ad haec tem- pora referendas esse eas litteras facile sibi persuadebit, quibus Zenonem, ut ad se veniret, rogavit rex Ma- cedoniae(Diog. Laért. VII. 6— 9. Westerm. biogr. p. 58. 22.). Altera vero ex parte ne multo egredia- mur annum 272 Epicuri prohibet auctoritas. Is enim, quem anno 271(ol. 127, 2) mortuum esse a Dio- gene Laértio(X. 15.) edocemur, Zenonis discipulos, quos Stoicus ille, quum valetudinem infirmam et senectutem excusans Antigoni voluntati non obtemperaret, suo loco quasi vicarios in Macedoniam miserat, ibi jam commorantes se ipsum vidisse apertis verbis scripsit fratri suo Aristobulo(D. L. VII. 9.). Qunm vero inter eos viros ipsum Aratum, de quo agitin, fuisse jam satis constet(W. biogr. p. 60. 11) ⁴), cireum- spiciamus necesse est, num quid ad tempus, quo Pellam venerint philosophi Athenienses, accuratius de- finiendum ex rebus Macedonicis eruere possimus. Qua de re mirum in modum inter se discrepant ho- mines docti, qui alius alia via profecti in hanc quaestionem incurrerunt: Clinton(Fast. Hell. II. p. 379 ed. Krueger) Niebuhr(Kl. hist. u. philol. Schrift. I. pg. 459) Droysen(Gesch. d. Hell. II. pg. 207. 220) Schneider(Nicandrea p. 13) Roeper(Philologus IX. p. 28).5) Ego quidem philosophos statim post priorem Macedoniae occupationem a. 276(ol. 125, 4) Pellam venisse persuasum habee. Cujus rei causas affero has. Quartus enim Arati biographus(biogr. p. 60, 12.) cum Zenonis discipulis Aratum οεραιενει narrat 2c r6 Ayriyou ar Dfdag„νn, quas nuptias partem fuisse pacis inter Antigonum Antiochumque a. 277 factae supra diximus. Quodsi Roeper(I. c. p. 33), cujus commentatio non minus propter rerum subtili- tatem quam judicii acumen valde me et juvit et delectavit, ut suam defenderet sententiam, seri psit:„Droyſens Combination kann richtig ſein; doch wird dadurch der Annahme einer erſt ſpäter geſchehenen Vollziehung des Beila⸗ gers zwiſchen Antigonus und ſeiner ſyriſchen Nichte nicht präjudizirt, welches vielleicht durch die bald ſich für Anti⸗ gonus wieder ungünſtig geſtaltenden politiſchen Ereigniſſe, vielleicht durch ein noch nicht heirathsfähiges Alter der Braut, einen unfreiwilligen oder beabſichtigten Aufſchub erleiden mochte,“ haec certe ejus argumentatio in audacissimis nititur conjecturis, quae certis quibusdam fundamentis omnino carere videantur. Neque enim inde a priore Macedoniae occupatione usque ad Pyrrhi reditum Antigoni regnum rerum aliqua conversione turbatum esse ullum habemus testem, neque, ne affinitatis conjunctio invisum bellum firma pace finiret, immatura sponsae aetas impedimento esse potuit. Fuit enim unica fllia Stratonicae, tertiae Seleuci conjugis, quam paulo post pugnam ad Ipsum commissam in matrimonium duxerat(Plut. Demetr. 31), illo certe tempore viro jam matura. ⁰) Quum igitur ex illis biographi verbis, recte nos adventus tempus posuisse, firmissimum sumi
4) Quod Diogenes eo, quo de hac re loquitur, loco Persaei tantum Philonidaeque Thebani facit mentionem nil habet offensionis. Solos enim Zenonis ipsius nomimatim appellat discipulos. Aratus vero Persaei discipulus suum secutus est praeceptorem, non a Zenone missus. Illud exeνο ourog Zijvycve 10 Grοαιαιραςmmφα⁴⁵αοσι⁵σσο(biogr. p. 58, 21) nil aliud significare, nisi Aratum usu quodam Zenoni fuisse conjunctum, scilicet per Persaeum ipsum, rerum contextus illius loci satis demonstrat.
5) Zumptium(Beſt. der philoſ. Schulen p. 76.) omnino silentio praetereundum esse ut putarem, adduxerunt me quum rerum Ma- cedonicarum, quam prae se fert, mira quaedam inscientia, tum maxime computationum indiligentia. Saepius enim in calculis subducendis gravissime erravit
6) Quod Roeper l. 1 ex Appiani(Syr. 59 sq.) et Plutarchi(Demetr. 38) narrationibus Philam, de qua agitur, Seleuci filiam quum Stratonice mater denuo Antiocho privigno nuberet, admodum infantem fuisse collegit, id neque affirmare ausim neqne refellere. Sed quod ipsarum nuptiarum annum ad seriora tempora protulit, mihi quidem, ut Plinii verbis utar, inventioni suae nimis videtur favisse. Immo probabilius haud ita multis annis post priores nuptias alterum Stratonicae connubium ponemus, quum et ipsam reginam et cui nupta est Antiochum tum adhuc juveniles fuisse Plutarchus et Appianus satis demonstrent. Ac profecto regis filium, quem anno 324(ol. 113) natum esse scimus(Porphyr. Tyr. ap. Euseb. in vers. Ang. Maji p. 183), ad tricesimum sextum aetatis annum jam provectum tanto amoris aestu incensum esse, ut aegrotans ipse mortem sibi consciscere vellet, atque tunc demum temporis administrandae regni parti a patre esse praefectum, mihi certe non persuadebit vir eruditus. Praeterea aliud quoddam accedit, quamquam haud ita ſirmum, quo ut a Roepero dissentirem adducebar. Narrat enim Joannes


