Aufsatz 
Über das Leben und die Werke des Aeschylus : Abhandlung in latein. Sprache / von [Eduard Reinhold] Lange
Entstehung
Einzelbild herunterladen

17

confuderunt, et post Simonidis victoriam Aeschylum Athenas reliquisse putarunt. De itineri- bus tertio et quarto tam erudite Hermannus disseruit, ut neminem argumentationi eius refra- gari posse crederem, nisi Welckerum, quod tertium quidem iter attinet, dissentire viderem. Itaque opus est rem altius repelere.

A veteribus scriptoribus, quos n. 13 citavi, haec tradita sunt: Aeschylum Ol. 77, 4 iratum Atheniensibus, quod Sophoclem sibi in certaminibus tragicis practulissent, ad Hicronem abiisse. Contra ea Welckerus(Aesch. Tril. p. 516) haec profert:Der angegebene Beweggrund zur Entfernung wird durch Aristophanes, durch sein Schweigen zwar nur, aber dennoch wahrschein- lich genug widerlegt. In den Fröschen ist nehmlich eine gewisse erhabene Zornmüthigkeit des Aeschylus mit stolzem Kraftgefühl verbunden, so deutlich und absichtlich gezeichnet, dass eine so auffallende Sache als Flucht wegen Beleidigung durch den Vorzug des Sophocles kaum übergangen werden konnte, und ein ganz anderes persönliches Verhältniss zwischen bei- den ausgedrückt sein müsste. Im Gegentheil ist Aeschylus dort dem Sophocles sehr zugethan (1515), so wie dieser(790) ihm willig den Thron überlässt. Hic non possum non mirari, quod Welckerus vir elegantis iudicii non intellexit, quid Aristophani pro fabulae illius argu- mento faciendum fuerit, quidve relinquendum. Etenim cum hoc Aristophani propositum esset, ut castigatis malis tragicis poctis Aeschylum Atheniensibus commendaret, alque civibus per- suadere vellet, ut Euripidi, quem in deliciis habebant, Aeschylum anteferrent, stulte hercules fecisset, si Athenienses illius simultatis commoneret. Minus etiam quadrat, quod de amicitia Aeschyli et Sophoclis profert Welckerus. Nam illa apud Aristophanem amicitia qua tandem ratione ca refelluntur, quae Plutarchus et Vitae Scriptor narrant? Utrum Sophocli an Athe- niensibus iratus Aeschylus Athenas reliquit? PDergit argumentari Welckerus p. 518:Ein Athener und Marathonsieger, nahe dem Greisenalter, brauchte wohl mehr Grund um seine Vaterstadt zu meiden, als dass er an cinem Dionysischen Festtage nicht gekränzt worden war, was doch keinem an allen zu Theil werden konnte. At causa ilineris non haec fuit Aeschylo, quod non esset coronatus, sed quod ipsum tragoediae patrem, postquam summa praestitisset in tragoedia, poetac in tragoedia tironi, prima ingenii rudimenta ponenti, discipulo suo(Vita Soph. αα. Aeorνusν rip r9αm̈νsεαη 44αινκν) Aihenienses posthabuissent. Denique cum Auctor Vitae Aesch. narret, Aeschylo in Siciliam adveniente Hieronem Aeinam oppidum condidisse, atque poetam Aetnacas fabulam, incolis felicem vitam augurantem, edidisse, cer- tumque sit Aetnam Ol. 76, 1 conditam esse, negat Welckerus p. 519 Aeschylum Ol. 77, A de- mum in Siciliam venisse, quandoquidem nec Ol. 74, 4 Hiero Aetnam condiderit, nec veri si- mile sit, Aeschylum post octo aut novem annos civilati gratulatum. Quhe si vere sunt dicta, efficitur iis, etiam ante Ol. 77, 4 in Siciliam profectum esse Aeschylum, iter Ol. 77 4 su- sceptum non redarguitur. Sed ne id quidem concedo, anie Ol. T7,& in Siciliam abiisse Ae- schylum, quia nec veri simile est uno anno aediſicatam esse Aetnam, neque abest suspicio, quin Auctor Vitae, quippe qui summa incuria vera falsa, bona mala corraderet, wrloοντos negligenter pro arioœαyνos scripserit. Atque civitati nuper constitutae gratulatum esse Aeschy-

131