16
mine eius actatis credi posse, nisi certis antiquitatis testimoniis evincatur. Sed singula exami- nemus. Primum iter stabilire studet Hermannus Suidae testimonio v. Atozrvuνdos: puyd ds eis Der Aαν τ nεοεᷣεν τα κmςμεασ dmπ⁴eενκννμεᷣνο auoν, JeAνε àπααινισέοι aντ ννπ derod ꝓ&ενοοwQõꝙõÆMe œτd rijs xsᷣ†̈ν dnεο Erν per⁴‿eααe νs. Tabulata Ol. 70, 1 collapsa esse, constat. Nolo contra Hermannum urgere in hoc Suidae loco cum alia negligenter scripta tum numerum in extremis(cf. n. 21) aperte esse falsum, hoc quaero, quo tandem pacto facturn sity ut Aeschylus ob collapsa tabulata in Siciliam fogeret? Hermannus p. 152 Aeschylum in invidiam quo- rundam incurrisse ait, quod tanto studio ad eum confluxisse populas visus esset, ut non modo tabulata ruerent, sed ca re etiam Pratinae fabula impediretur. Quae odia ut evitaret simulque sui qesidlerium excitaret, in Siciliam abiisse. Haec omnia vereor ne facile redarguantur. Primo enim si ad Aeschy- lum magno studio populum confluxisse affirmat Hermannus, non minore studio ad Pratinam Choeri- lumque, quibuscum poetis eo tempore ille cerlabat, conſluxisse concedere cogitur. Quid ergo? cur non in eandam invidiam incurrerunt Pratinas et Choerilus? cur non ob eandem invidiam solum verterunt? Deinde ob quorundam invidiam sive odia Aeschylum Athenis cessisse vix reperielur qui eredat. Quin immo, cum apud populum in gratia Aeschylum fuisse dicat Hermannus, et ob istam ipsam gratiam in paucorum odium incurrisse, multo veri similius est, Aeschylum non ob quorundam odia Athenis effugisse, sed ob populi gratiam Athenis mansisse. Sed quid tam multis verbis contra invidiam illam pugno, quae nunquam fuit, sed ficta est ab Hermanno? Postremo, si Ol. 70, 1 Aeschylus in Siciliam fugit, quaerendum est apud quem et quo in op- pido deversatus sit. Nam Hiero Syracusarum rex, cuius hospes Aeschylus erat, ex Ol. 75, 3 demum regnavit. Apud Gelenses ait Hermannus. At haec est altera fictio. Quare nedue Suidae neque Hermanno equidem credo Aeschylum Ol. 70, 1 in Siciliam Athenis fugisse. Reliquum est ut explicemus, quomodo errare potuerit Suidas. Cum et Ol. 70, 1 et Ol. 80, 2 in Aeschyli actionibus magni populi tumultus exstitissent, Suidas tempora miscnit, et quod Ol. 80, 2 factum erat, iam Ol. 70, 1 factum esse tradidit. Boeckhius I. c. p. 38 seq. Suidae verba ad tumulltum Ol. 77, 4 ortum referre videtur. Non refrager, si quidem hoc prius iter fugae nomine possit appellari. Sed redeamus ad Hermannum. Secundum iter Hermannus p. 145. 153. 162 Aeschylum pro- pterea suscepisse ait, quod a Simonide carmine elegiaco victus esset. Testis est Auctor Vitae Aeschyli: Ani*je dε ορςσ Ieocz rijs aαε⁴ᷣν τςσσeννον xτ ενεονς εν τετα¶q⁸⁴ς τις ε Maaνν reννκνεαᷣς&Aeysio njoont' els Xuααννςν. Verum iure mihi videor dubitare num ob eam victoriam Aeschylus patriam reliquerit. Nam cum ob suam in tragica arte praestantiam summa aucloritate et celebritate apud Athenienses floreret, atque Athenienses tragicam poesin pluris aestimarent, quam elegiacam, neque non ipse elegiacae minorem operam daret, propter Simonidis victoriam vix potuit ita effervescere, ut in voluntarium abiret exilium. Accedit, quod Ol. 72, 4 propterea non poinit ad Hieronem Syracusarum tyrannum se conſerre, quod Ol. 75, 3 demum Hiero tyrannus factus est. Errarunt ergo, qun Aeschylum a Simonide victum in Sici- Neque latet ſons erroris. Nam cum Aeschylum bis victum esse inno-
liam abiisse opinabantur. 1 Aes tnisset, et a Simonide et a Sophocle, atque a Sophocle victum in Siciliam abiisse, illi utrumque


