18
lum ne credamus, quid vetat? Conf. Herm. in Opusc. II. p. 150. Iniuria igitur Welckerus Aeschylum ante Ol. 77, 4 in Siciliam abiisse censet. In hoc tamen video Welckerum p. 520 seq. cum Hermanno consentire, quod statuit, Aeschylum iterum Ol. 80, 2 in Siciliam se con- tulisse, et Ol. 81, 1 Gelae mortuum esse.
Quae cum ita sint, nunc quid certi inde effectum sit, videamus. Primum ex certis testi- moniis(Pausan. I. 2, 3. Auctor. Vitae Aesch. cum Supplem. ap. Robort. Eratosth. ap. Schol. Ari- stoph. Ran. 1060) patet, Aeschylum aliquamdiu apud regem Hieronem Syracusis deversatum esse. Is cum ab Ol. 75, 3 usque ad Ol. 78, 2 regnaverit(Diod. Sic. XI. 38. 66. Schol. Pind. Pyth. I. 4) hoc tempore Aeschylum in Siciliam profectum esse necessarium est. Quaeritur quo anno? Nec Ol. 70, 1, nec Ol. 72, 4, nec Ol. 76, 1 profectum esse, tum ex temporum ratione tum ex alüs causis constat. Auctor Vitae Aesch. et Plutarchus Ol. 77, 4 iter fecisse testantur, quod verum indicant Boeckhius et Hermannus, repugnante Welckero cuius tamen argumenta redar- guisse mihi videor. Itaque Ol. 77, 1 Aeschylum ad Hiceronem Syracusas se contulisse satis tum est. Deinde affirmant testes et multi et non spernendi(Plut. in Vita Cim. p. 255 seq. Ifutt. et de Exilio c. 13, Eustrat. ad Aristot. Eth. III. 2 fol. Brunck. Anal. T. II. p. 1885. 23. Val. Max. IX. 12, Marmor Ox. Ep. 60. Auctor V. Aesch.) Aeschylum sive Gelae sive ad Gelam mortuum esse, idque Ol. 81, 1 factum esse cerlissimis testimoniis efficitur. Quapropter Boeck-
cer-
hius ex Ol. 77, 4 usque ad mortem Keschylum in Sicilia versatum esse opinatus est. At ex Argum. Aesch. Agam. et ex iis quae Apsines, Pollux, Aelianus, Clemens Alexandrinus, Hera- clides Ponticus et Aristoteles tradiderunt(vide n. 20), elucet, Aeschylum Ol. 80, 2 Athenis fuisse. Itaque iam argumentatione facillime demonstratur, Aeschylum iterum Ol. 80, 2 patriam reliquisse. Quod stabilitur duobus testimoniis ap. Auctorem V. Aesch., qui primum inler cau- sas itineris Siciliensis etiam hanc commemorat: zdνες ε Tœν εινðν☛τν εmτηιαεεεᷣ vνν Ebddevi- Scνν‿ οσννοα⁴ςν slοα ‚ασꝓννα τ̈ν dοον οαοοντον ενακeà⁴αμασα τοσνν μαον οτs 12 ⁴αἀέ vin Seqiεοο 19 0 Sινρυρα εεμασαμαναα In his veritas cum ineptis commentis mista est. Al- terum vero testimonium his verbis continetur: EaAoαο ate Teaxedaνν... Sn⁴dνjoc rHετον os d èrdv eyrs 1908 1029 45 xoοντα oονινπιον ετεᷣεεντ υeντςιινοονν Si tres annos in Si’o cilia vixit Aeschylus antequam Ol. 81, 1 moreretur, ut Ol. 80, 2 Alhenas reliquerit, sequitur. Itaque Aeschylus bis in Siciliam profectus est: Ol. 77, 4 et Ol. 30, 2
necessario


