12
Quanto in honore apud Athenienses Aeschylus fuerit non solum repetitae fabularum acltio- nes sed etiam hoc est argumento, quod in conviviis Athenienses myrti ramos tenentes car- mina eius decantaverunt. Quin etiam tragici poetae ad Aeschyli sepulcrum sacra ſecisse et fabulas eius dedisse dicuntur. Postremo auctore Lycurgo oratore statuam atneam Aeschylo una cum Sophocle et Euripide Athenienses decreverunt ²*). Etiam reges carminum Aeschyleorum amantissimi fueruant. Dionysius Syracusarum tyrannus Aeschyli pugillares emit, tragoediae Aeschyli ab Harpalo ad Alexandrum Magnum missae sunt, atque Ptolemaeus III Euergetes I Aegypli rex quindecim talentis pignori datis trium tragicorum codicem publice et exaratum et asservatum ab Atheniensibus accepit, neque reddidit ²⁰).
Quid Aeschylus in tragoedia praestiterit.
Cum multi sint, qui ex fabulis Aeschyli notioribus de ingenio Aeschyli disputaverint, ne- minem adhuc video, qui veterum scriptorum testimonia et judicia de virtutibus et vitiis Aeschyli accurate collegerit et explicaverit. Quod quominus ipse hic faciam arti huius libelli fines pro- hibent. Quare nunc magis indicare quam illustrare omnia, alio tempore iusta argumentatione explanare in animo est.
Constat tragoediam Thespide antiquiorem esse, Thespim vero dramaticam tragoediae ſormam excogitasse 5¹). Quae tragoedia rudis incultaque a Phrynicho aliquantum ampliſicata et expolita est. Is poeta tribus potissimum rebus gloriam sibi paravit: cantibus, saltationibus, novis dramatum argumentis. Nam cum Thespis ludicra et scurrilia argumenta ex Bacchicis fabulis deprompta tractasset, Phrynichus mutato consilio ad gravitatem et severitatem tragoe- diam produxit 5⁵²). Nonnulli alii poetae tragici Phrynicho Aeschyloque suppares nominantur, sed quia minore gloria excellunt, hic consulto relinquuntur ³5*ν). Omnes ita superavit Aeschylus
29) Aristoph. Nub. 1367 c. Schol. Suidas v. aνςςιυμ. Plutarch. Vit. X Orat. ed. Hutten.
T. XII p. 252. Pausan. I. 21, 3. Auctor V. Aesch.
30) Lucian. adv. Indoctos c. 15. Plutarch. 1. c. et in V. Alexandri c. 8. Boeckh.
31) Diog. Laert. in V. Platon. XXXIV. 356. Athen. XIV. p. 630. Thiersch Boeckh. in Oeconomia Athen. T. II. p. 362. sq.
32) Schneider. de Origg. Trag. Gr. p. 64 seqd. Thespidis tragoedias satyrica dramata fuisse primus Bentleius vidit. Conf. Opusc. p. 284. Adsentiuntur Hermannus(ad Arist. A. P. p. 108), Kanngiesserus(Kom. Buehne in Attica p. 57), Eichstaedt.(de Dramate Graecorum comico-satyrivo p. 28). Thiersch. I. C. Alii severi argumenti tragoediam Thespidi tribuunt, in quibus doleo esse Pinzgerum, virum veteri amicitia me- cum coniunctum. Vide eius libellum, quem de dramatis Graecorum Satyrici origine scripsit, p. 15 seq. Praeterea consulendi sunt Aristot. in A. P. c. 4, 17. Diod. Sic. IV, 5. Suidas v. O4— οσ 20 Fiovvoov. Plutarch. in Symp. I. 1, 3. Quae contra haec disputavit Welckerus in Supplem. p. 257 seqd. facile refelli possunt.
Graec. Trag. Princ. p. 13. in Introduct. ad Pind. T. I. p. 158.
33) Pratinam, Choerilum, Carcinum dico. Vide Schneid. 1. c. p. 88. seqq. Eichstaedt. 1. c. p. 28. 83. Pinzger. l. c. p. 22. Welcker. in Tril. p. 497 et in Supplem. p. 280. seqçl. 291.


